# Opera omnia 94.5-8

Ficino, Opera omnia, 94.5 to 94.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/94.5

Aut generabit uterque totum, atque ita duo erunt mundi aequales omnino inuicem & simillimi, quorum alter sufficiet, superfluus erit alter. Sin alter totum ualet conficere, alter uero solummodo partem, qui non ualet totum conficere, non est Deus, & frustra generabit mundi partem, quàm alter simul cum toto fabricat mundo. Si autem uterque ad dimidiam mundi partem creandam uim habet, neuter cunctorum erit principium. Et quia illae partes in uno toto ad unum finem concurrunt communione naturae, oportebit binos illos Deos ad Deum unum referri superiorem, ut motus ad unum, qui fit per duos, ducatur ex communione duo rum ab uno quodam superiore deducta. Quod si quis asserat, à dijs geminis duos construi mundos omnino inter se diuersos atque dissimiles, cogetur fateri tum Deos illos tum modos nullo modo inter se conuenire. Quo igitur pacto aut uterque illorum est, atque est Deus unus? uiuit, intelligit, operatur? aut uterque istorum est mundus unus, opus, & corporale? Itaque conuenient mundi gemini inuicem. Atuna natura in qua conueniunt, ab uno tandem principio trahitur, non duobus. Rursus si dij ambo eundem semper finem appetant, aut alter erit ab altero, aut uterque ab uno superiore, aut saltem in una substantia ambo. Nisi enim ita congruerent, ad eundem finem minimè conspirarent. Vteunque sit, unus solus est Deus. Sin opus idem semper alter uult, alter non uult, sequitur opus illud & fieri simul, & non fieri, esse, atque non esse, si modò aequè ualet husus Dei uelle, atque illius nolle. Ille enim solus esset Deus, cuius semper praeualeret affe ctus. At si modo consentiant inuicem, modò dissentiant, & nunc huius, nunc illius conatus exuperet, est uterque mutabilis. Neque assentiendum est Manichaeis Gnosticisque Philosophis duos esse deos asseuerantibus, quorum alter sit bonorum omnium author, alter uero malorum. Nam sicut Deus qui bonorum est author, suum bonum est, mali totius expers, ita contrarius, summum malum, omni boni priuatum. Hic igitur neque aget quic quam, neque cognoscet, neque uiuet, neque erit omnino.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
