Latin
940.1 to 940.4
Ficino, Opera omnia 940.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc rursus fabulae tralę tradunt diuinum illud permutari in hanc ipsam speciem desuper in quam processum recit. Hac itaque ratione Mineruam quidem mencori, Mercurium uerò lario aui garrulae, Apollinem rursus asturi se similem reddidisse ferunt. Ostendentes uidelicet praestantiora horum Deorum ordines, in quos processerunt ab uniuersis. Quamobrem quando diuinas apparitiones describunt eas sine forma figuraque conseruare student. Vtpote quando Pallas Achilli quidem soli se declarauit, exercitui uerò praesenti nequaquam. Vbi uerò apparitiones angelicas afferunt, Deos alienis formis indutos proferunt, sed his quidem uniuersalib. Quemadmodum in humanam quandam speciem uiro mulierique conmunem, nec hominis alicuius propriam, deuenisse canunt. Sed quando daemonicas narrant processiones, tunc in singula quaedam particulariaque mutationes descensumque in bru ta non uerentur afferre. Vitima enim ordinum sequentium Deos per figuras huismodi declarantur. lam uerò consideratu dignum est, quàm apertè cum ordine rerum talia congruant. Diuino namque conuenit ipsum simplex, angelico autem uniuersale, daemonico tandem particulare. Et illi quidem intellectuale, isti autem rationale, huic denique genus quoddam irrationale. In ipso enim daemonum ordine uita quoque talis implicita. Tres habitus statusque animarum separatarum. Contemplatiuus. Actiuus. Voluptuosus. Nimarum habitus differentes sunt etiam à corpore separaturum. Similiter uniuersi loca, quae inhabitant differentia sunt. Necesse est igitur animas sic ab instrumentis mortalibus segregatas, ut nec ad deteriora habeant habitudinem, neque Amortalium perturbationum nugarumque sint plenae, secum quoque ferre inuolucra olim lucida, adhuc pura sicut antea fuerant, neque materialibus uaporibus perturbata, neque ob naturam concreta terrenam. Animas autem nondum per Philosophiam per fectè purgatas, sed ad affectum erga crassum corpus inclinatas, uitamque cum ipso communem adhuc affectantes, necessarium est talia quoque uehicula sua sibi suspensa uidere, potentibus demonstrare. Vmbrosa uidelicet materialiaque retroque pondere recedentia, plurimumque secum mortalis concretaeque naturae ferentia, quod perspicuè in Phoedone narratur. Harum praeterea animarum ad hanc uitam se adhuc inclinantium differentiae multae sunt.