Latin
943
Ficino, Opera omnia 943
Unproofread scanNot analysed yet
Bonum quoque in essentia illius, ipsius substantiae gratia est quaesitum, ut uidelicet secundum naturam perfectè se habeat. Nec est bonum simpliciter, sed alicuius duntaxat &in aliquo bonum. Denique, ut summatim dicam, illud ideale bonum in ipso ente essentiaque tanquam pars &alicuius, &in aliquo totius gratia collocatum. Itaque super illud est ipsum simpliciter bonum. De daemonibus. Marsilius Ficinus Philippo Carducio dilectissimo suo, S. D. Vm Procli Platonici commentarium in Platonicum Alcibiadem, è Graeca lingua in Latinam non tàm ad uerbum, quàm ad sensum interpretarer, recordarerque te Platonicam de daemonibus sententiam summatim desiderare, hanc ibi reper Stam, mittere ad te constitui. Lege feliciter. Philosophia cum fortuna &diuitijs coniungitur. Marsilius Ficinus Philippo Valori oratori apud Pontificem, Florentino, S. D. TNimici hominis domestici eius, domestici quidem mei, qui mihi sunt multi, multumque