# Opera omnia 944.1-4

Ficino, Opera omnia, 944.1 to 944.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944.1

Secundum uitae gradum ponimus in quo animus a uita diuina deuenit in seipsum, statuitque mentem atque scientiam principem actionis, ubi euoluit multitudinem rationum, omniformes specierum differentias contuetur, atque in idem, & quod intelligit & quod intelligitur, in se colligit, repraesentatque, & quasi per imaginem exprimit intellectualem essentiam, in uno quodam uidelicet naturam intelligibilem comprehendens. Vitam denique tertiam arbitramur, quae cum potentijs deterioribus commertium iam init, agitque cum illis, imaginationibus sensibusque ratione carentib. utitur, deterioribusque prorius impletur. Distinctio rerum in genera quatuor, item de imaginibus atque umbris. Lato in septimo de re publica, rerum ordinem lineae comparat, per continuam rerum connexionem, quae quidem ex mutua similitudine proficiscitur. Similitudo uerò est unitas quędam in rebus proueniens ex ipsa simpliciter unitate uniuersi principio. Quae sanè totum uolens simillimum sibi facere, neque tamen simpliciter unum saltem maximè fecit. Ad quam unionem confert etiam ipsa principij bonitas. Cum enim ipsius boni natura sit, quasi diffundere se per omnia per processum, uicissimque per appetitum ad se unum omnia reuocare, meritò uniuersum summopere reddit unitum. Diuiditur autem mundana apud Platonem linea in partes praecipuè du as, scilicet in genus insensibile atque sensibile. Primum illud longè amplius est secundo, hoc uidelicet in se continens. Illud iterum in res intelligibiles diuiditur atque cogitabiles, id est, in formas diuinas atque Mathematicas. Hoc autem in res quasi substant ales atque imaginales. Substantiales quidem corpora sunt, imaginales autem imagines corporum atque umbrae. Imagines quidem repraesentationesque corporum speculares, subiecto quo dam indigent tres habente conditiones, densitatem, & lenitatem, atque nitorem. Opus quidem est densitate ne influens apparitio si in subiectum inciderit nimis rarum subitò transfluat, atque ita imago ex multis defluxibus non fiat una. Lenitate uerò, ne asperitas ipsa propter partes suas partim quidem prominentes, partim uerò profundas, inaequaItatis causa sit imagini componendae. Nitore quoque splendido, ut imago alioquin exilem habens formam conspicua fiat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
