Latin
944.5 to 944.6
Ficino, Opera omnia 944.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sic enim &minutissimae quaeque in domus ipsius aë re compositiones saepe patent oculis in radijs per fenestellas rimasque penetrantibus. Alioquin ob tenuam naturam nobis occultè. Dicendum ergo secundùm sententiam Platonicam in Sophista, apparentes imagines, esse substantias quasdam quorundam simulachrorum machinatione quadam daemonica fabricatas. Iam uerò &umbrae, quas cum imaginibus commemorat quasi cogna tas, eiusmodi naturam habent, sunt enim &ipsae corporum figurarumque imagines, plu timamque sympatiam, id est, compassionem consensionemque cum illis ipsis habent à qui bus decidunt. Quemadmodum declarant quotcunque Magorum artes pronuntiant, promittuntque ad idola umbrasque conficere Quid uerò dicam imaginum umbrarumque uires per quas fiunt in animalibus ratione carentibus saepe multa, quae omnem superant rationem? Nam hyenam ferunt calcantem canis in alto sedentis umbram, illum ex alro praecipitare statim atque deuorare. Atque Aristoteles, inquit, mulierem in purgatione menstrui sanguinis constitutam foedare sanguine quodam obiectum, speculum &imaginemginem. Imagines denique substantias quasdam esse Plato confirmat, ubi ait. Sicut cogite bilia ad intelligibilia sese habent, sic imaginalia ad uisibilia corpora.