# Opera omnia 944

Ficino, Opera omnia, 944. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/944
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/944

Prooemium in comparationem Solis ad Deum. Marsilius Ficinus Eberdardo inclyto duci Vuirtembergensi & monS. P. D. tis Peligardi Seniori, Artinus noster Vranius, id est, coelestis, reuera coelestium contemplator, lon go mecum sermone tractauit, qualis Sol est inter sydera, talem extra controuerliam, te esse inter omnes Germaniae principes. Quibus equidem laudibus, qua VAsi quibusdam uirtutis tuae radijs inflammatus, epistolium illud iampridem ad te dedi, ingentis quidem in te nostri pignus amoris. Sed non pignus, (ut par fuerat) ingens. Quamobrem ut aliquanto uberius, & summae dignitati tuae & meo satis desiderio faciam, ad ipsum Germaniae Solem, nunc Platonicum & Dionysiacum Solem mitto, mirum in te amorem nostrum splendore passim declaraturum. Quemadmodum ue rò Mercurius Phoebi munera ad hominum ingenia transfert ita Phoebum hoc munus nostrum ad uos feret loannes Streler, nobis quasi Mercurius alter. Leges ergo feliciter Phoebeae princeps, quae de comparatione Solis ad Deum partim Plato Dionysiusque Areopagita tractarunt, partim ego interpretor, atque commentor. Vsue felix in hac umbra uitae, post hanc Sole tandem perpetuo fruiturus. Vale. Laudes seculi nostri tanquam aurei ab ingenijs Auerrois. Marsilius Ficinus Paulo Midelburgensi insigni Physico & Astronomo, Vae poëtae quondam de seculis quatuor cecinerunt, plumbeo, ferreo, argenteo

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
