Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 946
Unproofread scanNot analysed yet
Euntes ibant &flebant, mittentes se mina sua, uenientes autem uenient cum exultatione, portantes manipulos suos. Haec uerò commemorare uobis dilectissimi conphilosophi mei, operaepretium fore censui, ut neque confidatis uos dulces Philosophiae sapores absque amatore quodam degustaturos neque rursum desperetis, uel amaritudinem ipsam, authore Deo, quandoque, quod &in pomis saepe natura facit, in dulcedinem posse conuerti. Valete felices, &in contemplatione uestra, (quemadmodum coepistis) prudenter constanterque perseuerate. Die XXVII. Septembris. M. CCCC. XCII. Solem non esse adorandum tanquam rerum omnium authorem. Marsilius Ficinus Eberhardo inclyto Comiti Vuirtembergensi, &montis Peligardi seniori, S. D.