# Opera omnia 948-2

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/948-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/948-2

eris Epistola. Mox autem nescio quomodo) sum compulsus uespertinis literis ad dere matutinas. Quod quidem & amantes factitare plerunque solent, singulis A. AEpistolis non contenti. Francia igitur, (ut ita dixerim) Epistola nostram tibi uali tudinem nuntiabat. Studiorum uerò nostrorum rationem, quam per negotia non poterat Francus tunc accipere, Epistolium pręsens tibi reddet. Requiris, (uideo) quid nunc agam. Quod equidem iamdiu, mi Valor agebam. Eodem semper, (nescio quo fato) reuolutore. Significator nobis, ne dixerim ductor, (ut scis) ab initio Saturnus sub Aquario ascendens extitit. Saturnia igitur & antiqua perpetuò retractamus. Cùm primum olim redijt ad Aquarium, prisca Platonis opera sub magno Cosmo semel interpretati sumus. lam Saturnus iterum reuersus est ad idem, ad idem nos quoque reuertimur, Flatonem iterum post Laurentianum Plotinum interpretamur. Sed grande opus, (ut par erat) grandioribus commentarijs declaramus. Commentariolum in Timaeum in agro Maiano apud te compositum, latius nunc nobis excrescit, mox Parmenidem similiter aggressus ris Magnus ille Patronus noster Petrus Medices spem nobis firmam dedit se reiurgen ti Platoni rursus aspiraturum. Atque iam ita prorsus inspirat, ut Plato noster hactenus errabundus, sit iam super hanc Petram, suam academiam fundaturus. Huic igitur isthuc ad ponuificem accedenti perocium hac de re nostro nomine gratias, quàm plurimas agiro. Penes hunc quasi tuum louem, tuos agnosces Dioscuros, Bibienos, Castorem atque Pollucem, his ergo post illum nos etiam commendabis. Finem uerò faciam, non inquam, Epistolio sed iam Epistolae, si tibi prius significauero, Martianam illam causam. imòn iam tarditate Saturniam, post Medicam authoritatem, tua insuper opera, iam esse confectam. VII. Nouembris. M. CCCC. LXXXII. Similitudo Mercurij cum Saturno. Marsilius Ficinus Philippo Carduccio dilectissimo suo, S. D. Vm Epistolae à me compositae, iam omnes tibi transcriptae, propemodum petabellarium ad te perferendae forent, decreui Mercuriale opus ad Mercurialem amicum non absque auspicijs Mercurialibus aduehi. Vt siquid in negotijs eiusmodi coelestia ualent & ocius ad te peruenire, & celerius legeretur, praeterea ut diutissime relectum consideraretur Mercurio Saturnum insuper addidi, siue comitem, siue ducem. Legi hodie rursus inX. de Repub. Mercurium Saturnumque colore, id est, luce coelestium omnium inter se simillimos esse, ut non mirum sit intelligentiae quoque luce ita consimiles esse, ut alter quidem ad sapientiam exhortetur, alter uerò Deo uidelicet altius aspirante, perducat. Dei quidem imaginem esse Solem uolus uolunt. Deus ipse est author sapientiae primus, Sapientiae significatores, Mercurius & Sarurnus, imaginis diuinae comites, minimè omnium à Sole discedunt, dum uidelicet & Mereurius sub Solis splendore fermè semper incedit, & Saturnus ab eclyptica Solis uia minimè omnium praeuaricari uidetur. Hos astronomi natura quadam similes esse putant Mercuriumque aedibus & finibus, & aspectu paturni gaudere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
