Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 949-2
Unproofread scanNot analysed yet
atque contra praeceptum Euangelicum, sub modio lucernam, siue Solem fermen iam impius abscondebam. Sed Petrus ille Nerus, quem in Epistolis nostris freBquenter candidissimum appellauimus, pium existimauit fore, ut lumen hoc quam plurimis, ut Deus praecipit, effulgeret. Itaque candidissimo uiro ad quem potissimum cura de lumine pertinet &candore libentissimè parui. Atque ultra mysterium magnanimo Petro Medici commendatum permisi librum opera. Petr. Neripalam impressoribus exprimendum. Ecce igitur mi Valor luce mihi charior palam Sol hic quantuluscunque meuis iam exoritur. Sed fortè mox suborituris nebulis offendendus, uel etiam futurus noctuis quauibusdam uespertilionibusque molestus. Nebulę quidem aut uenti protinus dissi pabunt, aut Sol ipse cum ascenderit altius extenuabit atque dissoluet. Mespertilionibus autem sub lumine caligantibus caecutientibusque consulito, si modo consilij sint capaces, nę lucem quidem inculent cęteris salutarem. Sed ipsi splendorem hunc effugiant, suo mo re potius, atque, (ut par est) indigni lumine assiduè delitescant. Bona quidem spe Valorem meum ad hoc certamen prouoco, Valorem inquam non Solum contra bubones, sed adtersus etiam inania monstra. Herculis instar ualidissimè pugnaturum. Soles enim, Boë tianum illud pro Hercule dictum in ore frequenter habere. Superata tellus sydera donat. Herculem ueteres introducunt, uirum Solis alumnum, pro uera gloria, pro ueritatis splendore, quae Solis ipsius munera propria &officia sunt, labores duodecim signa zodiaci subeuntem, Ito nunc alacermi Valor in praelium, propugnatores enim illic, (icio quid loquar) trens saltem inuictos habebis. Politianum Herculem inquam, Phoebeumque Picum, Amphionemque Landinum. Hi profectò quàm strenuè pro mea uita iam triennium certauerunt, tàm feliciter deinceps pro hocmeo, (quantuseunque est) splendorem pugnabunt. Die II. lanuarij. M. cccc. XCIII. lupa aliom Aastmaqmo ms xon Saepè in coelestibus gemini sunt. Item Soles duo. Marsilius Ficinus Martino Vranio Germano, amico unico, S. Di lum audinonstiduails silosliqu dlim obommybnadinalimmxuip emixam me b Vuat unà tecum mi Vranie uircoelestis coelestia saepe tractare. Non solum in firmaImento gemini sunt illi Dioscuri, sed interplanetas sunt quoque Germani, Mercurius lenim quasi minor frater est Saturni, consimili enim, (ut Plato inquit luce fulgent, &ingenijs utrique praesunt. Germana louis est alma Venus, Phoebi quoque Phoebae. Mars autem quasi superbior communionis expers, Solem ipsum non tam comitatur, quàm aemulatur. Praeter enim feruorem suum Solis aemulum quasi riualis, lumen, (nescio quod) infundit Lunae paucis admodum obseruatum. Post haec autem aeternus aër quasi lupi. ter alter frater &maritus est sequentis aëris quasi Iunonis. Sed ut reuertamur ad Solem. Quid mirum? siquidem in coelo sunt gemini Soles, geminos quoque penes me quasi Soles esse natos, principio quidem maiorem, deinde minorem. Minorem igitur ipso orator ad pontificem proficiscens praeterita aestate apud nos uidisti Forentiae, qui &re hinc in Germaniam abeuntem, è uestigio sequutus est, clarissimum princinem tuum Eberhardum O0O 3 salutaturus.