# Opera omnia 95.1-4

Ficino, Opera omnia, 95.1 to 95.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/95.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/95.1

Cap. III. Aeterum concedet forsitan nobis aliquis esse quidem Deum super angelum, & unum esse Deum, ita ut non sint dij plures aequales inuicem, esse tamen Dejum alium super alium sine fine. Hoc licet arbitremur ex superioribus confutatum, alijs tamen rationibus clarius refellemus. Si dij sic innumerabiles sint, erunt rerum causę infinitae, sed gradatim innumerè superantes siquidem ipsi dij rerum causae lunt, & innumere alij alijs praeponuntur. Si ita, erunt quoque effectus in mundo innume rabiles. Quaelibet enim causa suum aliquem in terum ordine producit effectum, atque sicut causae se inter se superant, ita se superant & effectus. Igitur infiniti erunt effectus in descendendo, & innumerè deficient sub se deinceps, si causae sint infinitae innumerem se superantes. Et cum superior causa semper longius uirtutem suam in producendis effectibus iaciat quàm inferior, in infinitum erit iactus effectuum, si causarum fuerit infinitus ascensus. Hoc quam absurdum sit, quis non uiderit? Primò quidem, si non sit in rebus pri mum aliquid, non erunt sequentia ulla. Cuncta enim trahuntur à primo, quod quidem si nusquam extet, non erit unde effluxus rerum aliunde fluentium unquam exordiatur. Deinde uidemus in rebus alias esse alijs perfectiores, perfectionisque uirturum ascendendo crescere, decrescere descendendo, quo fit, ut uis naturalis rerum descendendo sensim debilitetur. Vnde cogitur alicubi omnino deficere, postquam minuitur paulatim. Ideo que non potest res alia esse sine fine sub alia. Itaque non erunt effectus innumeri. Non erunt igitur innumerae causae. Siquidem eo ipso quòd ascendendo crescit perfectio, perspicue constat, illam quandoque ad summum uenturam fore. Cur iudicamus animam corpore meliorem, nisi quia sit summae bonitati propinquior? Si nusquam esset bonitas summa, sed in infinitum de bono ascenderetur in bonum, per infinitum interuallum omnino distaret à summa bonitate corpus, per infinitum similiter anima. Infinitum alte rum non est, aut amplius, aut angustius altero infinito. Neque erit usque ratio mensuraque idealis. per quam alia alijs praeferantur. Quare nihilo uel propinquior, uel conuenientior essec anima ipsi bonitati quàm corpus, igitur neque melior, neque angelus melior anima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
