# Opera omnia 95.5-7

Ficino, Opera omnia, 95.5 to 95.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/95.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/95.5

Proinde quicquid fluit ab alio, natura sua fluitat, quoniam & secundùm se nihil est, & per fluxum quendam prodit in esse. Si non sit in rebus primum aliquid, res quaelibet emanabit ab alia, omnes igitur fluitabunt, quapropter nusquam erit unitas, aequalitas, similitudo, status, ordo, & restitutio. Nunc uerò quia haec rebus insunt, oportet rerum ab alio manantium fluxum duci & cohiberi statu cardinis alicuius ab alio non manantis, perinde ut interminatum fluxum corporum liquidorum terminari, necesse est, non alio corpore liquido similiter diffluente, sed corpore solido. Denique superior quilibet gradus in inferiorem aliquid operatur, & à superiore accipit aliquid. Si nullus sit gradus in rebus primus. nullusque sit ultimus, quilibet gradus medius à gradibus infinitis superioribus dependebit, ac rursus gradus infinitos producet inferiores. Quapropter accipiet à superioribus perfectiones innumeras, cum accipiat à qualibet sui causa bons nonnihil. Et infinita munera inferioribus exhibebit, cuique enim aliquid largietur, quapropter erit immensae uirturis, & perfectionum plenus infinitarum. Sic res omnes ęquen erunt infinitae, non erit res alia praestantior alia, non erit causa suo opere melior. Vei fortè res quaelibet innumerè finita erit, quia innumere ab antecedentib. excedetur. Rursus erit quaelibet infinita, quia sequentia innumerabilia superabit. Nec erit usquam ulla uera scientia, cum nequeant infinitae rerum causae comprehendi. Neque erit uniuerso quod appetitum moueat, aut sistat, si non sit principium primum, ultimusque finis. Huius enim uirtute mouetur appetitus omnis, atque firmatur. Vnum igitur omnino sit rerum princi pium, uocetur Vnitas, qua per excellentissimam simplicitatem supereminet omnia. Ve ritas, quia producendo esse dat omnibus Bonitas, quia producta ad se reuocando prestat & bene esse.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
