# Opera omnia 951-2

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/951-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/951-2

Oplaga gaudere, putant itineris illine breuis religionis quae parue ducem. Solem uerò nona, longioris itineris, ac religionis magnae rectorem, ut autem, tutius loquamur, saltem significatorem. Cùm tu igitur longum religiosumque ad Loretanam aedem iter sis propediem aggressurus, merito solem quendam nunc tibi trado mihi nuper exortum: Futurum (ut opto) sereni aëris, facilisque itineris auspicium. In librum de Sole. Marsilius Ficinus Georgio Cyprio insigni Medico, S. D. Vm Phoebum omnes medicinae authorem medicorumque patrem esse consentiant, meritò Phoebeum de Sole & lumine librum à nobis nuper editum ad te mitto legendum, antiquum familiae nostrae medicum. Phoebus igitur perpetui Pamoris erga te mei ueridicus tibi testis erit. Sol tibi signa dabit, (ut inquit Maro noster) Solem quis dicere falsum, audeat? DieX IIII. Iunij. M. CCCC. XCIIII. In librum de Sole missum. Marsilius Ficinus Baccio Vgulino, S. D. CVm fratres sint Phoebus atque Bacchus, alter meritò salutat alterum. At uter utrum prior adit? non Apollinem quidem Liber, metuens forte ne uerba reportet. Sed Phoebus ipse Bacchum, sperans referre merum. XV. Iunij. 1. Accec. xciii. Foelicia ad Philosophiam auspicia, à Mercurio, & Saturno, & Sole. Marsilius Ficinus Nicolao Valori dilectissimo suo, S. D. YVllus familiarium nostrum felicioribus, quàm tu auspicijs Philosophari coepit. Non commemorabo equidem latius in praesentia, quantum ad Philosophiae studia conferre putetur coniunctio illa Mercurij cum Saturno sub Auario, tunc imminens quando & ego librum de Sole, & lumine componebam, & tu Philosophiae iam dabas exordia, atque quidem ab ipso Sole sanè tanquam Orpheus alter ab Appolline potius, quàm amusis. Hunc ergo Solem quod quidem auspi cia tanta decebat, aquilinis statim oculis suspexisti. Ad hoc uerò deinceps, qui inter coelestia dominatur, ad altiorem Solem coelestium authorem mira quadam celeritate profectus, Platonicam Theologiam feliciter admodum es aggressus. In qua quidem tam perspicuè in dies profundissima, quaeque mysteria inspicis, quàm dilucidè fas est eum cer mere, qui non sub Luna, sed sub ipso Sole singula contuetur. Perge quaeso, mi Valor, ea deinceps alacritate, qua coepisti, & me passim socio & Apolline nuce, summum ueritatis gloriaeque splendorem breui consequuturus. Signa legitimi Platonici, atque de ideis. Marsilius Ficinus Fiancisco Diaceto complatonico suo, 8. D. ERrant omnino. qui Peripateticam disciplinam Platonicę contrariam arbitrantur Via siquidem termino contraria esse non potest. Peripateticam uerò doctrinam ad

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
