# Opera omnia 951

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/951
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/951

Sed in quibus mandatum est à Medicibus, ut eos saltem per Italiam diuulgarent, tardiores hactenus extiterunt, ac etiam urgente, sunt tardi. Nouam Platonis interpretationem nondum edidi ultra dimidium iam productam. Ad hanc tu me maximè omnium adhortatus es, fortè interim cohortantibus Angelis, in quorum aede id in coena mihi persuasisti. Quo tempore post declamationes nostras ibidem frequentius concionibus tu orabas. Libellum de Sole & lumine à me nuper editum ad te mitto legendum, ut ubi noster iamdiu feruet calor, ibi lumen quoque refulgeat. Die XXI. Februarij. M. Cccc. XciI. In librum de Sole. Marsilius Ficinus Mazino Physico insigni conphilosopho suo, S. D. Mnes, (quod te non latet) Astronomi, Lunam quidem tertia ab ascendente coeli

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
