Latin
952.1 to 952.4
Ficino, Opera omnia 952.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sapientiam Platonicam esse uiam, comperiet, quisquis recte considerauerit, naturalia nos ad diuina perducere, hinc igitur effectum est, ut nullus unquam ad secretiora Platonis mysteria sit admissus, nisi Peripateticis disciplinis prius initiatus. Absoluti uerò Platonici tria sunt symbola, quibus sacerdos eiusmodi à caeteris Philosophis sapientibusque discernitur, primum quidem est mens sublimis, ab inferioribus seipsam semper ad supe riora conuertens, secundùm uerò religio, tertium eloquentia, &haec quidem quasi poë tica. Primum rursus ad Saturnum, secundùm ad louem, tertium pertinet ad Apollinem. Solus itaque Platonicus est legitimus, qui illa, quam diximus incedit uia, his pręditus symbolis, his, (ut ita dixerim) numinibus commendatus. Quamobrem conphilosophe ma Francisce, tibi tanquam legitimo Platonico gratulor &academiae gaudeo. Vt autem ad tuam illam de ideis quaestionem pro epistolae modo respondeam, ita breuiter accipe. Non putas, proprias singulorum ideas in mente prima inter se absolute quidem, sed quadam relatione distingui. Neque id quidem à Plotino iam tuo arbitroralienum. Quod sanè in commentarijs in eum breuiter explico. Negat &in Parmenide Proculus, ideas proprias singulorum, uidelicet absolute distinctas. Id proculdubio Platoni maximè consonat in Timaeo dicenti, ideale exemplar aeternum esse. Quodume ad ipsum exprimetur, atque per ipsum, sempiternum fore significanti. Vnde colligitur naturalium species illinc penitus exprimi, tanquam uidelicet sempiternas, singula uerò non aequè, sed sequentibus deinceps causis ad extremum inter se discerni? Quae tamen distinctio intellectum primum non lateat uniuersi ordinis conditorem. Hinc in Timaeo seniores dij, daemonesque architecto mandante, atque disponente, singulorum sub Luna fabricam prosequuntur, Ne igitur uel in eo quod summopere est unitum, extrema sit multitudo, uel eum quam plurima lateant, qui intelligentia facit &perficit omnia, singularium omnino mutabilium illic ideae non sint re ipsa inter se naturaliter disiunctae, sed eiusdem intelligentiae se ipsam aliter atque aliter conferentis ratione distinctae. Bene igitur excogitasti mi Francisce. Bene Vale. Die XI. Iulij. M. ccec. xcIII. Purgatio silentij diuturni. Marsilius Ficinus Philippo Valori oratori Florentino ad summum Pontificem, S. D.