# Opera omnia 954

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/954
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/954

Quandoquidem Petrus Martellus utriusque nostrum amicissimus, qui & nos con iunxit in unum, non solum Mercuriale fert ingenium, sed ipsam etiam effigiem indolemque Mercurij prae se ferre uidetur. Quam equidem, ut de meo quodam, quasi uaticinio nonnihil dixerim, nondum inspecta eius genesi, auguratus sum & inspecta, sum augutio confirmatus. Is igitur quemadmodum in amicitia inter nos uincienda, hactenus sub loue Mercurium egit, ita deinceps in mutuis consilijs inter nos significandis interpretandisque, ultrò citroque Mercurius erit II11. Augusti. M. CCCC. XCIII. Sol imago Vicariusque Dei. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri & D. Francisco Soderino S. D. Episcopo Volaterrano, Ibrum de Sole nuper magnanimo Petro Medici dedicatum ad te quoque necessa

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
