# Opera omnia 955.5-7

Ficino, Opera omnia, 955.5 to 955.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/955.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/955.5

Qui post disputationem physicam mihi pedem ostenderet quasi curandum, eodem ipse die Florentiam accessisti, profecturus Romam magni antistitis Hermannilegatus, qui cum propter contusionem pedis ad nos uenire non posses, desiderium uisendi significasti, egoque ad te, ut non oportebat solum, sed etiam decebat, accessi, itaque cum primum te iam obuium sum intuitus, agnoui statim qualem in somnis Heroicum uirum uideram, post salutationem primam in mentem operis nostri de uita mox incidimus, multaque ad medicinam praecipuè pertinentia inuicem disseruimus. Inter loquendum, ut quicquid dormiens praesagiueram impleretur, pedem ostendisti contusum. Itaque non somnium quidem uidisse uideor, sed oraculum diuinitus accepisse, (ut arbitronauspicium amicitiam nostram fore diuinam. Quoniam uero diuina sunt etiam immortalia, immortalem ego quidem, (ut modo narraui) diuinitatem amicitiae nostrae praesensi. Tu uerò interim futuram eius immortalitatem excogitasti. Decreuisti enim libros de uita nostros curare iterum exprimendos, quo & nostra haec uita latius inde propagaretur, & posteri hoc tuo erga nos officio quantum nos amaueris, pariter à nobis amatus, intelligant, atque ita diuina hęc amicitia nostra apud posteros immortalis euadat. Viue felix mi loannes & nostrae propagator uitae, & uita dignissime. Vale feliciter XVII, lanuarij. M. ccęc. XCIIII. Commen

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
