Latin
957.1 to 957.4
Ficino, Opera omnia 957.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem hoc iamdiu circuitum fecerim, rursusque refecerim, atque retexam, intelliges ex cathalogo librorum meorum, quem una cum libro de Sole legendum ad te mitto, ut clarissimo Phoebi muneris testimonio amicitia nostra praesentibus posterisque refulgeat. Mitto autem tripli cem de Sole &lumine codicem, ut non tibi solum ego gratificer, sed tu quoque duob. tuis amicis gratificari possis. Quae igitur componantur à nobis, ex his ipse percipies. Ego uerò te iam res tuas composuisse ex Octauiano tuo &Fedaldis accepi, quod quidem mihi contigit, quàm gratissimum. Vale feliciter. Die 11. Aprilis. M. CCec. XCIIII. Sipientes filij sunt Mineruae, haec Philosophiam parit, Philo sophia Philosophos. Marsilius Ficinus Germano Ganaiensi dilectissimo fratri, S. D. Ineruam poëtae celebrant perpetuò uirginem, nulla tamen apud superos aut homines filios procreat grandiores, perpetua interim uirginitate seruata. Siquidem ipsa solo summi louis capite nata, solo similiter capite generat, gene Arat, inquam, pro extinctis gigantibus sapientes quasi heroas gigantibus gran diores. Pnilosophia quoque perpetua uirgo Sophiae, id est, Mineruae filia pro sapientibus Philosophos uerdice parit. Salue igitur iterum dilectissime mi Germane, quem mihi re uera germanum communis peperit Philosophia mater, cum nollet filios unquam inter se disiunctos &te, (ut scribus) ilthuc missa luce traxit in amorem mei, &me uicissim transmisso hucusque ex ipsa luce calore rapuit in amorem tui. Quoniam ueron amicorum, pręcipuen fratrum, omnia debent esse communia, decreui mea omnia tibi ad uotum communia fore. Itaque mittam ad te primo quidem Dionysij Platonicorum multorum libros tibi iam ex scriptos, quos iam diu petisti. Deinde commentaria in Parmenidem. Quae tui gratia quotidie exscribuntur. Quibus forte succedent commentaria in Timaeum, atque Sophistam. Quae quidem, Sophistam properant iam ad calcem, transcribuntur interea &epistolae recognoscunturque ut caetera. Plotinum enim habere te senseram, nuper autem non scribis habere. Si mitti uis significa. Vale.