Latin
958.5 to 958.8
Ficino, Opera omnia 958.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Praereres in libro de Sole, non tàm Astronomica doceo, quam per haec morales allegoriasque ad diuina perquiro Denique tàm in libris de uita, quam de Sole &luminecum Philosophicis poëtica miscens, liberius sum interdum &sorte licentius euagatus, cum Plotino parcius seuerius ago, ut mihi tandem non ingratum sit futurum, Astrologica portenta fuisse à Pico nostro Mirandula singulariter confutata. Quae enim ego nusquam affirmo, imò &cum Plotino derideo, explodi a Mirandula gaudeo, superstitiosam praeterea uanitatem ab illo tanquam à Phoebo Pithonicum uirus extingui tecum Politiane congrattlor. Tu enim semper hac in causa, (ut ubique soles, Herculem praestitisti. Soles profecton iamdiu haec Astrologorum prodigia, ut alia monstra, passim acriter insequi, ut non in ter ris Solem, sed etiam in coelo monstra fortissimus Hercules expugnauers. Vtinam denique sicut Herculi, sic &tibi, superata tellus sydera donet, interim in terris uiue diu. Vale feliciter. DieXX. Augusti. H. CCCC. XCIIII. nA CENI σr V οnσ τ Fro libro de Sole. Marsilius Ficinus Bernhardo Oricellario Mariori filio, 8 πhiime mοίότει ribnum mumilmoq mineti phae. BOευIS! eR, Vm &optans amicis lucem &cuniens eos lumine declarare, operam equidem iamdiu dedetim ut libri de Sole &lumine mei apud omnes amicos meos forent nimirum &tu dulcissimè mi Bernharde nuper hoc munere donandus accedis, modo uidelicet à nobis amatus, quia nuperes cognitus, neque tamen nunc solum, sed &semper amandus, quod autem re uehementeramem, non solum ingenium tuum elegans probitasque facit, sed etiam, quoniam charus admodum sis Hieronymo Rossio &omnium mihi charissimo, &prae caeteris luce dignissimo. Sed ut aliquid tecum de lumine bino lumine commentemur. Si quando inter legendum, illic haesitaueris, ubi Solem uel lumen dicimus primo creatum, animaduerte quęso, ne forsan intelligas primo creationis momento uel gradu Solem, uel Solis lumen fuisse factum, cum Moles ipse dicat. In principio creauit Deus coelum &terram. Terra autem &c sed lumen angelicum primo quodam ordinis gradu creatum, lumen uerò Solis futurum primo die, Solis denique ipsius globum atque figuram quarto, omnino uerò &lumen Solis, &globum, primo dignitatis inter coelestia gradu. Vale iam &absque haesitatione lege feliciter.