Latin
IOTOEDT
Ficino, Opera omnia 959-2
Unproofread scanNot analysed yet
fueris, sed etiam &multò magis quod magistratum fores pro dignitate gesturus. Congratulandum quoque fuerat amicis clientibusque meis, quod si uel insontes forent, patrocinium abs te consequuturi essent, uel si rei, saltem indulgentiam quandam, atque clementiam. Noui enim ingenium tuum. Certo scio te, (quod Deus ipse agendo praecipit) iusti tiam ritè cum clementia coniuncturum. Praeterea si quid hac in re circa louem confabu lari licet, hunc Hebraei sedech, id est, iustitiam nominant, &Astronomi loui suo iura legesque concedunt. Eundem poëtae louem canunt indulgentiae plenum, ut praetermittam poëticum illud ad licentiam potius declinans, quàm indulgentiam. Iuppiter esse pium statuit quodcunque iuuaret, satis esto apud Astrologos, louem cum legibus afferre uel significare clementiam, in hoc sanè Deus coelitus homines admonuisse uidetur, ut in ma gistratu pariter utrunque miscerent, sed haec tu pro ingenio tuo, (ut arbitror) satis nosti. Vale feliciter Florentiae. XXXI. Augusti. M. cccc. xciiii. Gratiarum actio pro indulgentia in clientem impetrata. Marsilius Ficinus Nicolao Benino literis moribusque praedito, S. D.