Latin
961.1 to 961.4
Ficino, Opera omnia 961.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Parcere subiectis, &debellare superbos. Quamobrem cum uolentibus pacem, omnibus pacis author sis futurus, tuis praesertim, id est, nobis. pacificum te praestabis. Floren tinam ciuitatem tuam mirifica pietate uises, Florentinam à flore, id est, alilio dictam, liliorum ubique plenam. In propria uenies, &tui te tota mente recipient. Tu autem ducem tuum imitatus Christum, clamabis ad populum. Venite ad me omnes, qui laboratis &onerati estis, &ego reficiam uos. Praesens itaque populus &futurus in aeuum gratiosum regem Carolum à charitate gratijsque nominatum, his semper uocibus celebrabit. Benedictus qui uenit in nomine Domini. Carolus charus nobis, excelsus, rex pacificus. Haec est dies, quam fecit Dominus, exultemus &laetemur in ea. Haec, inquam, de tuo splendore populus Florentinus praesens futurusque praedicabit. Totus autem mundus, omniumque communis historia, quae mox dicam, (ut arbitror) recensebit, Carolus Gallorum rex inuictus Caesarianum illud, dictu magnum, factu maximum. Veni, Vidi, Vici, adeò superauit, ut dicere iam iure possit, nondum ueni, nec dum uidi, iam uici. Superauit &celebratissimum illum apud omnes Herculem, Hercules enim manibus, igne, ferro, claua, laboribus dicitur pugnauisse. Carolus autem magnus, non tot quidem ma chinis, sed fermè louis instar, solo, (ut ita dixerim) nutu concutit orbem, ut iam non Gal liae duntaxat, sed etiam orbis Dominus uideatur quandoque uocandus. Quoniam excelsus Carolus uidetur missus esse diuinitus ad domandos Turcos, &ad sanctam lerusalem sic à manifestis hostibus uindicandam, sicut ipse Deus omnipotens humanum genus ab occultis hostibus liberauit. Cur prouidentia permittat aduersa. Item de uaticinijs remedijsque malorum. Marsilius Ficinus Florentinus loanni Caualcanti amico unico, S. D. CAepe quaeritur à Platonicis, cur nam prouidentia diuina permittat semper homines malis innumerabilibus agitari, iustos pariter &iniustos? Summatim ad haec Crespondere solent. Primo quidem à mortalibus ignorari, mala ne ista sint an bona. Humanas enim res umbris, cogitationesque somnijs esse consimiles. Huc ten dit Propheticum illud. Omnia uanitas. Omnis homo mendax. Respondent iterum etiam si constiterit, quę mala uidentur, quodammodo etiam esse mala. Denique malum ab ipso summo bono permitti duntaxat gratia boni. Res enim difficiles &aduersae uitium qui dem curabile purgant, incurabile uerò puniunt. Illic igitur purgationis, hic iustitiae lucet bonum.