# Opera omnia 961.5-7

Ficino, Opera omnia, 961.5 to 961.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/961.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/961.5

Boni quinetiam homines in aduersis discernunt à malis & exercentur atque probeantur. Probatio uerò & profectus, & constantia bonum. Operaepretium est praeterea diligenter considerare Platonicum illud in Phoedro, de uenefica mali daemonis astutia dietum. Daemon aliquis statim ab initia uitijs, quae plurimis immiscuit uoluptatem. Haec quidem ibi Socrates, inquit, admonens, malorum daemonum praecipuum esse studium, animas seorsum à coelesti patria in hoc exilio diutius detinere superni patris oblitas, longasque machinari moras illecebris oblectamentisque terrenis, quibus profectò quasi poculis uenesicae Circes, soporiferisque Syrenum cantibus delinitae, nunquam aut certè tardius in coelestem patriam reuertantur. Contra uerò daemonicas insidias benesica prouidentia Dei statuit, ducibus quidem his laetiferisque saporibus, sapores amaros interim commisceri, ne ab eiusmodi uoluptate, quàm Timaeus malorum escam nominat, capiamur, ut pisces ab hamo. Hanc utique Platonici praecipuè Plotinus atque Synesius magna ex parte causam esse putant, ut diuina prouidentia tot tantisque perturbationibus animos in terris uexari uoluerit. Huc tendit Platonicum illud in libro de scientia, consonum Euangelio, iandiu, dilectissime mi loannes, ad te scriptum, ac breuiter declara tum. Impossibile, inquit, est Theodore mala funditus extirpari, necessarium enim est semPpp per aliquid bono subcontrarium esse, apud superas quidem esse mala non possunt. Per mortalem uerò naturam locumque hunc inferiorem necessariò reuoluuntur. Quamobrem conandum est, ut hinc illuc, quàm celerrimè fugiamus. Fugere uerò illuc, est pro ui ribus se similem Deo reddere, similes uerò nos Deo faciunt, iustitia, & sanctitas cum prudentia. Haec in Plato declarat, nos ob eam maximè causam, fugam hinc ad Deum aliquando meditari, ut mala quae necessariò nos hic affligunt, effugiamus, ex hoc uidelicet mortali malo, sempiternum illud reportaturi bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
