Latin
962.1 to 962.4
Ficino, Opera omnia 962.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò nec ullus nisi uexatus morbis, cognoscit aditque medicum, neque nautae, nisi fluctibus agitati, gubernatoris prudentiam admirantur. Mortales profectò tàm hebetes sunt, ut bonum non aliunde prorsus cognoscant, quàm ex comparatione malorum, tàm ingrati, ut Deum bonorum omnium largitorem non facilè colant, nisi malis oppressi. Quamobrem morbis perturbationibusque frequentibus cruciati, ad Deum ipsum tanquam ad medicum opitulatoremque confugere compelluntur. Coguntur quoque cognoscere, non terrenam quidem prouinciam ubi anguntur assiduè, nunquam uerò quiescunt, suam fore pattiam, sed coe lestem. Nulla uerò potior assignari causa potest, ob quam mala Deus &aduersa permit tat, quàm ratio Euangelica docens, coecos mutilatosque nasci nonnunquam admirabilem Dei potentiam honitatemque bominibus declarandam. Mala uidelicet hominibus incurabiliter curaturam. Quemadmodum &morbi fluctusue non quilibet, sed grauissimi, medicum gubernatoremue summum testificari solent. Sępe igitur homines &pil uatim, &publice, tàm extremis undique coërcentur angustijs, ut nusquam pateat exitus, nulla iam speretur humana salus, sed tamen diuina bonitas &potestas filijs suis pia mente supplicitur obsecrantibus propitiam porrigans ex alto manum declarat, Deum solum esse in extremis calamitatibus seruatorem. Idque tunc quidem demonsitat apertius, quando discrimina tanta diu prius, quae ueniant, per Prophetam quendam uentura praedixerit. Medici quidem humani officium est, &si minus sanitatem, saltem sem per praestare pronosticon. Diuini uerò pariter utrunque complecti. Et si horum exempla ex sacris literis licet afferre quamplurima, quae omnibus sunt in promptu. Meum tamen consilium est in praesentia, quid &semper fuit in lucem minus nota proferre, mysteriaque Christiana quoad possem Platonicis confirmare. Audi igitur, mi loannes, tàm diuinorum cultor, quàm studiose Platonicorum, quibus uerbis apud Platonem Socrates diuinum consilium circa malorum humanorum remedia Prophetasque confirmet, sic enim loquitur in Symposio. Sacerdos Diotima fatidica mulier diuinorumque perita, pestem praedixit Atheniensibus imminentem. Itaque sacris decennio ante pestem peractis, morbi dilationem dedit.