Latin
IOTOEDT
Ficino, Opera omnia 963
Unproofread scanNot analysed yet
Animaduersione profectò non mediocri dignum est, quod in superioribus, inquit Plato, propter antiqua delicta indignatum Deum calami tates hominibus quodammodo destinasse. Hinc asseueratur oraculum illud, propter pec cata ueniunt aduersa. Illud quoque Mosaycum, ex primorum delicto parentum, aduersa nobis omnia contigisse. Vbi praeterea subdit Plato, Deum tanquam misericordia quadam affectum, frequenter afflare Prophetas, futura nobis flagella praenuntiaturos, ut hinc admoniti ad uota expiationesque sacras confugiamus, quibus rite peractis, incolumes fre quenter euadimus, ibi profecto, omnia uidetur ecclesiae nostrae mysteria comprobare. Proinde ne forte rei tantae longius exempla petantur. Nónne propter multa delicta, po stremum huic urbi hoc autumno exitium imminebat, nulla prorsus hominum uirtute uitandum? Nónne diuina clementia Florentinis indulgentissima, integro ante hunc au tumnum quadriennio nob istud praenuntiauit? Per uirum sanctimonia sapientiaque prę stantem Hieronymum ex ordine praedicatorum, diuinitus ad hoc electum. Nónne prae sagijs monitisque diuinis per hunc impletis, certissimum iamiam supra nostrum caput imminens exitum, nulla prorsus uirtute nostra, sed praeter spem opinionemque nostram mi rabiliter euitauimus? A Domino factum est istud, &est mirabile in oculis nostris. Reli quum est, optime mi loannes, ut deinceps salutaribus tanti uiri consilijs obsequentes, non solum ego atque tu, sed omnes etiam Florentini, Deo nobis clementissimo, grati simus, &publica uoce clamemus. Confirma opus hoc Deus quod operatus es in nobis. Die XII. Decembris, M. CCCC. XCIIII. Gratulatio pro literis diu expectatis. Marsilius Ficinus Germano Ganaiensi dilectissimo suo, S. D.