# Opera omnia 963-2

Ficino, Opera omnia, IOTOEDT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/963-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/963-2

Adem tempestatis huius iniquitas & tuas ad me, & meas ad te sępe literas intercepit. Heri tandem uicit iter durum pietas, expectatamque diu tibi mihi concessit epistolam, surge mea nunc epistola praesens, nunc ad decus nostrum, melioribus utere fatis, sed quid nam primo sciibam? Certem quod in primis contigit mihi gratissimum me uidelicet & commendatum esse per epistolam tuam fatri tuo loanni, Achati regio Parisij praesenti. Id quidem operaepretium nobis fuit & erit. Nam Italia fermè tota, certè Tuscia omnis, praesertim Florentia, externis pariter & internis quotidie tumultibus agitatur. Conueni equidem hic apud excelsum regem uestrum superioribus diebus loannem nostrum, uirum frequenti salutatione dignissimum, eiusque conspectu non solum ob splen dorem suum, gratulatus sum, sed etiam ex hoc ualde congratulatus, quod in egregio fratre tuo Charissimum meum uidere uidebar, me interim in praesentibus angustijs consolantem. Proinde & si professio nostra est uacuae mentis opus, pergo tamen inter hos strepitus in Platonicis commentationibus assiduè quoad possum, eas propediem, (si Deus aspirauerit) perfecturus. Pia Platonis sententia, de amicis & inimicis Dei. Marsilius Ficinus loanni Caualcanti amico Vnico, S. D. Ontuli heri tecum & cum genero tuo Gerardo lanfilatio pro uiro, quid in Phile

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
