# Opera omnia 965

Ficino, Opera omnia, MMARSILIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/965
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/965

MMARSILIT FICINI In librum de Sole ad magnanimum Petrum Medicem, PROOEMIVM. Quam Platonis interpretationem auspicijs iamdiu tuis incoeptam Magni nime Petre quotidie prosequor, atque (ut te non latet) crebrioribus ariculorum distinctionibus, longioribusque, quantum res ipsa postulat, argumentis explano. Itaque cum nuper ad mysterium illud Platonicum peruenissem, ubi Solem ad ipsum Deum ariificiosissimè comparat, placuit rem tantam aliquanto latius explicare, praesertim quia Dionysius noster Areopagita Platonicorum primus, cuius interpretationem in manibus habeo, similem Solis ad Deum comparationem libenter amplectitur. Dum igitur ad Solem hunc quasi lucernam pluribus iam noctibus lucubtarem, cogitauerem hac electissimam ex opere magno seligere, & proprio commendare compendio. Idque de Sole mysterium quasi Phoebeum munus ad te potissimum & Phoebi Masarum ducis aluminum; & Musarum patronum mittere, cui etiam uniuersa haec noua Platonis interpretatio dedicatur, ut hac interim lu ce quasi Luna quadam, quale futurum sit Platonicum opus totum tanquam Sol ad Lu nam, augureris, ac si quando Platonem meum imò iamdiu uestrum amauisti, posthac lumine hoc accensus ardentius ames, & tota mente complectaris amatum. M ARSILII FICIN Verba ad lectorem, librum hunc allegoricum & anagogicum esse potius quàm dogmatiCap. cum, Ythagoricum pręceptum est, magnanime Petre, profectò di uinum de reb. mysterijsque diuinis absque lumine non loquendum. In quibus, (ut arbitror) uerbis non id solum sapiens ille significat, nihil in rebus diuinis audendum, nisi quatenus ipsa Dei lux illiuc afflatis mentibus patefecerit, sed etiam admonere uidetur, ne sine huius manifestę lucis comparatione ad occultam diuinorum lucem, uel percipiendam, uel declaran dam ploficiscamur. Ab hac igitur nos ad illam non tàm rationibus in praesentia, quàm comparationibus quibusdam deductis ex lumine, pro uiribus accedemus. At uerò tu interim, accuratissime iector, utinam & nobis indulgentissime, Apollinei modo & quasi poëtici sub Sole permissi memor, seueriora posthac à nobis, &, (ut Graeci aiunt) dogmatica ne exigito. Allegoricam equidem duntaxat & anagogicam ingeniorum exercitationem, fideiussore Phoebo, cuius haec sunt munera, sum pollicitus. Non disputant unquam cum Apolline Musae, sed canunt. Ipse quinetiam Mercurius primus disputationum artifex, & si cum Saturno uel loue tractat grauia, tamen cum Apolline ludit. Ille quidem non aptè solum iocantur, sed diuinè. Nos autem utinam saltem non ineprè ludamus. Sed iam nostra haec luminis qualiacunquam futuri sint acturi praeludia, ipso bono, id est, sum mo Deo feliciter inspirante, prodeamus in lucem. Quomodo Solis lumen sil ipsi bono scilicet Deo, simile. Es nulla magis quam lumen refert naturam boni. Primo quidem lumen in genere sensibili purissimum eminentissimumque apparet. Secundo, facillimè omnium, & amplissimem, momentoque dilatatur. Tertio, innoxium occurrit omnibus atque penetrat, & lenissimum atque blandissimum. Quarto calorem secum fert almum, omnia fouentem, & generantem, atque mouentem. Quinto, dum ad est inestque cunctis, à nullo inficitur, nulli miscetur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
