Latin
966.1 to 966.4
Ficino, Opera omnia 966.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter ipsum bonum totum rerum ordinem supereminet, amplissime dilatatur, mulcet, &allicit omnia. Nihil cogit, amorem quasi calorem habet ubique comitem, quo singula passim inescantur, bonumque libenter asciscunt. Vbique rerum penetralibus praesentissimum, commertium cum rebus nullum habet. Denique sicut ipsum bonum inextimabile est, atque ineffabile, ita fermè lumen. Hoc enim nul lus adhuc definit Philosophorum, ut nihil lumine clarius sit alicubi, nihil rursus uideatur obscurius, sicut bonum ¬issimum est omnium, &pariter ignotissimum Quam obrem lamblichus Platonicus huc postremò confugit, ut lumen, actum quendam &imaginem perspicuam diuinae intelligentiae nominaret. Quemadmodum emicans è uisu radius est ipsius uisus imago. Forte uerò lumen est ipse uisus coelestis animae, uel uisionis ipsius actus ad exteriora porrectus, eminus quidem agens, coelum interea non relinquens, sed semper ibi continuus, exterioribus non permixtus. Videndo agens simul atque tangendo. Nos saltem lumen solemus dicere uestigium quoddam uitae mundanę, quasi proportione quadam seipsam oculis offerentis. Vel quasi spiritum uitalem inter mundi animam, atque corpus. Sed de hoc in Theologia nostra satis diximus. Quamobrem ubi multas supra coelum mentes angelicas quasi luces, earumque ordinem &inuicem, &ad unum Deum patrem luminum asseuerare studes, quid nam tibi longis inue stigationum amabagibus opus erit? Coelum suspice precor coelestis patriae ciuis, coelum ad hoc ipsum perspicuè declarandum ordinatissimum à Deo factum, atque patentissimum, Coelestia igitur tibi sursum conspicienti, statim per ipsos stellarum radios tanquam oculorum suorum aspectus atque nutus errant gloriam Dei, &opera manuum eius nuntiat firmamentum. Sol uerò maximè Deum ipsum tibi significare potest. Sol tibi signa dabit, Solem quis dicere falsum audeat? Ita demum inuntibilia Dei, id est, angelica numina per stellas potissimum intellecta conspiciuntur, per Solem uero sempiterna quoque Dei uirtus atque diuinitas. Sol coelestium illuminator &Dominus atque moderator. Cap. III. COltanquam manifestus coeli Dominus omnia prorsus coelestia regit, &modera tur. Magnitudinem eius ingentem qua centies sexagies terram continere putatur in praesentia praetermittam. Principio lumen stellis omnibus inserit. Siue naS tiuum illae per se lumen exiguum habeant, (ut nonnulli suspicantur) siue nullum ut plurimi putant.) Deinde illud imprimis ex signis Xu. uiuum, ut inquit Haly &Abraham, dicitur, &apparet affectu, quod Sol eo tempore uegetat.