Latin
967.1 to 967.4
Ficino, Opera omnia 967.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 11II. Tem certa quaedam in coelis ab ipso Sole ubiquam spatia definita uidentur, quae cum primum peregerunt Planetae, motum habitumque permutant. Nam Saturnus suppiterque &Mars per tertiam à Sole coeli partem in conspectum Solis trinum peruenientes, mutato statim motu, uel ante, uel retrò mouentur. Si orientales à Sole fuerint, regrediuntur, si occidentales, progrediuntur. Venus Mercuriusque breuiora quaedam, certa tamen à Sole &ad Solem spatia peruagantur. Venus quidem ultra. XLIX. Mercurius autem XXVIII. gradus discedere prohibetur. Luna in quouis aspectu Solis figuram mutat atque naturam. Et quasi Sol alter aetates quatuor agens, quatuor anni tempora repraesentat. Et quotiens Soli coniungitur, ab ipso gradu coniunctionis coelique figura declarat men sis futuri naturam. Proinde Planetae omnes cum primum cor Solis auingunt, caeteris eo tempore, quamuis exiguo, dominantur. Aliter uerò propinquantes Soli solito interim officio uacant. Congrediens quidem cum Sole Saturnus rigiditatem pristinam, Mars quoque solitam ferocitatem ponere iudicatur. Planetae superiores quatenus ad eos Sol accedit, ascendunt, quatenus uerô discedit, contra, descendunt. Coniuncti quidem Soli sunt epicyclo summi. Oppositi uerò sunt infimi. In quadratura sunt altitudine medij. Lu na utrobique in perferente sublimis existit. In quadratura descendit. Venus atque Mercurius, si progredientes coniungitur Soli, excelli sunt, si regredientes, infimi Neque fas est Pla netis epicycli sui prius explere circuitum, quàm Solem quasi suum Dominum coniunctione reuiserint, in his quae diximus uidentur profectò Planetae superiores, quando in conspectu Solis trino gressum mutant, regium reuereri Solis aspectum. Et coniuncti cum Soleideò esse summi atque directi, quoniam sunt interim cum rege concordes. Con tra uerò quando discordes sunt, id est, oppositi, retrogradi sunt &infimi. Venus atque Mer curius quando Solem attingunt, si recti tunc incedunt, id est, obedientes Domino, sublimes euadunt. Sin obliqui, quasi rebelles, interea subiecti. Luna uerò si etiam opposita Soli est sublimis, nullam nobis admirationem debet afferre. Quid enim Lunae lumen est, nisi idem ipsum Solis lumen hinc &inde lunari speculo repercussum? Atque in plenilunio in Solem è conspectu reflexum. Descendere autem Luna uidetur in quadratura, quoniam torua tunc Dominum intuetur.