# Opera omnia 968-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/968-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/968-2

Cap. VI. Vas ob res Orpheus Apollinem uiuificum coeli oculum appellauit. Atque sumCmatim haec, quae dicam exhymnis Orphicis congregantur. Sol oculus aeternus omnia uidens. Supereminens coeleste lumen, coelestia temperans, & mundana. Harmonicum mundi cursum ducens, siue trahens. Mundi Dominus, Iuppiter immortalis mundi oculus circumcurrens, habens sigillum, omnia mundana figurans. Luna stellis grauida, stellarum Luna regina. Haec Orpheus. Apud Aegyptios Mineruae templis au reum hoc legebatur inscriptum. Ego sum quae sunt, quae erunt, & quae fuerunt. Velum meum reuelauit nemo Quem ego fructum peperi, Sol est natus. Vbi apparet, Solem Mineruae, id est, diuinae intelligentiae partum, florem fructum, esse. Theologi ueteres, eodem Proculo teste, dicebant reginam omnium lustitiam è medio Solis throno per cuncta procedere, omnia dirigentem. Quasi Sol ipse sit omnium moderator. lamblichus Aegyptiorum sententia ita narrat. Quicquidhabemus boni, habemus à Sole, uidelicet, uel ab ipso solo, uel si & ab alijs, id quidem uel à Sole absolutum, uel à Sole per alia. Item Sol elementalium omnium uirtutum Dominus. Luna uirtute Solis generationis domi na. Ideò Abumasar per Solem, inquit, & Lunam uitam cunctis infundi. Moses coelestium Dominum in die Solem putat, in nocte Lunam, quasi nocturnum Solem. Solem quasi Dominum omnes in mundo medium, quamuis ratione diuersa, collocauerunt. Chaldęt quidem medium Planetarum, Aegyptij uerò inter duos mundi quinarios, neuipe super hunc Planetas quinque, sub hoc Lunam & quatuor elementa. Propinquiorem uerò terrae

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
