# Opera omnia 968

Ficino, Opera omnia, Cap. 11II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/968
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/968

Lumine pariter & calore generat, uegetatque, & mouet, & regenerat omnia, & exhylarat, atque fouet, & quae occulta fuerant, primo aduen tu efficit manifesta, accessuque uicissim atque recessu quatuor efficit anni partes, & regiones nimium à Sole remotae, semotae pariter sunt à uita. Ver quidem est temporum optimum, quoniam ab Ariete regno Solis incipit. Autumnus uerò pessimum, quoniam à Libra casu Solis exordia sumit. Natiuitas postremò diurna communiter existimatur, melior quàm nocturno, & illa quidem ex Sole plurimum, haec uerò iudicatur ex Luna tanquam speculo Solis. Coelestem in natiuitate figuram in partes duodecim partiuntur. Vbi cum nonam quidem Soli, tertiam uerò Lunae destinent, illam profectò Deum nominant, hanc Deam. & optima quaeque significare putant sapientiam, fidem, religionem, gloriam sempiternam. Haec enim omnia Sol & omnem simpliciter ueritatem, & uaticinium regnumque significat. Accedit ad haec, quod quatenus Sol ad medium ascendit coelum, uitalem, & animalem spiritum in nobis mirificè fouet. Quatenus uerò descendit, spiritus uterque debilitatur. Quamobrem Dauid omnipotentis tuba Dei, diluculo ad ci tharam & carmina surgens, atque interea clamans. Vanum est nobis antelucem surgere, Solem declarat ad nos uenientem, bona secum nobis cuncta referre, spiritusque nostros excitatos illuminatosque mirabiliter ad sublimia reuocare. Mitto quod Sol ui ferunt, quasi uates accessu suo uaticinia quaedam sobriè dormientibus afferre putatur. Lu na quóque Solis, quàm Aristoteles minorem appellat Solem, spiritum humoremque na turalem ascendendo similiter recreat, deserit descendendo. Et quo magis lumine Solis abundat, cò magis est omnibus salutaris. Mitto nunc quemadmodum obseruanda sit ad Solis aspectum Luna lumine non deficiens in hoc igno deinceps, atque illo signifiran te membrum hoc & illud. Atque ita per Lunam à Sole traijcienda uirtus coelestium omnium ad membra fouenda per medicinas eo tempore ritè compositas. Satis enim de his in libro de uita iam diximus. Antiquorum laudes in Solem, & quomodo coelestium uires in Sole, & à Sole sunt omnes.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
