Latin
969.1 to 969.4
Ficino, Opera omnia 969.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER DE SOLE. terrae, quàm firmamento positum à prouidentia putant, ut eius feruente spiritu &igne, Lunae aëris, aquae humor, &crassa terrenorum materia foueretur. Alia quoque ratione medium ipsa Planetarum prosperitas declarauit. Quae quidem dispositionem eorum ad Solem eiusmodi postulat, in qua Saturnus, luppiter, Mars, oriantur ante Solem. Venus autem &Mercurius atque Luna post Solem, quasi regem agentes itinere medium. Incedentes aliter, debiliores euadunt. Inter illos autem praestantiores habentur, quos ipse Sol Dominus praecedere iussit. Sed redeamus ad priscos. Physici ueteres, Solem cor coe li, nominauerunt. Heraclitus luminis coelestis fontem. Plerique Platonici in Sole mundi animam collocarunt, quae sphaeram Solis totam implens, per globum illum quasi igneum tanquam per cor effundit radios, quasi spiritus, inde per omnia, quibus uitam, sensum, motum uniuerso distribuit. His forte de causis Astrologi plerique putant, sicut Deus solus intellectualem nobis animam tribuit, ita solum sub influxu Solis eam mittere, id est, quarto duntaxat mense post conceptum Sed hoc illi uiderint. Mercurius certè motum mentis nostrae significans, motu minimè omnium discedit à Sole. Saturnus denique signi ficans statum segregatae mentis eclypticam minime deserit. Praeterea lupiter atque Mars, quoniam ille per Sagittarium suum, hic per Arietem cum Leone congruunt Apollineo, tantum adepti sunt munus, ut Iupiter quidem religiosam iustitiam legesque ciuiles atque prosperitatem significaret, Mars autem magnanimitatem &fortitudine atque uictoriam. Luna, Venus, atque Mercurius Solis comites appellatur, Luna quidem ob frequentem cum Sole coitum uel aspectum. Venus autem atque Mercurius ultra uicinitatem propter aequalem cum Sole progressum. Hinc igitur uniuersae generationis imperium acceperunt. Siquidem humidior Luna in coitu conspectuque Solis, uitalem calorem nacta, rebus subinde generandis humorem suggerit calentem atque uitalem. Mercurius autem duo haec partesque omnes in rebus gignendis numerosa quadam proportione commiscet. Venus autem eiusmodi mixtionibus decentes adhibet formas, &gratiam, atque laetitiam. Sol profectò quemadmondum lumen totum in se collectum per uarias distribuit stellas inter se specie differentes, sic &omniformes uirtutes cum omniformi lumine digerit Ex quo perspicuè coniectare licet, tot saltem Soli uirtutes inesse, quot stellae in coelis existunt. Dispositiones signorum &planetarum circa Solem atque Lunam.