Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 970
Unproofread scanNot analysed yet
Profectò duo haec signa &Aries simul atque Libra dignitatem sibi uendicauerunt, ut coeli cardines uo carentur, quoniam ibi mutationes quatuor temporum Sol decernit, &quoniam per Arietem Sol incedens atque Libram, medium in ascensu uel descendu tenet cursum, diemque cum nocte librat, ideò circulus ab Ariete productus in Libram, Mineruae, id est, sapientiae iustitiaeque circulus apud Aegyptios nuncupatur. Coelestium quidem ordo tam mirabilis declarat mundum non fortuna, sed prouidentia constitutum. Atque obseruantia quaedam omnium ad unum Solem cunctorum moderatorem ostendit, &angelicas men tes omniaque coelestia uni supra coelum summo prorsus obtemperare, &nostros animos multò magis eidem obedire debere. Planetae concordes cum Sole &Luna sunt felices, discordes contra. Item quomodo