# Opera omnia 970-2

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/970-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/970-2

Cap. VIII. salutent Solem atque Lunam. Olem Lunamque Ptolemaeus uitae authores existimat, & hanc quidem quod ad au gmentum uegetationemque pertinet exhibere. Illum uerò quod spectat ad sensum. louem praeterea Veneremque idcirco uitae salutares existere, quoniam proportio Snequadam harmonica cum Sole consonantatque Luna. Iupiter quidem cum So le plurimum, aliquantum quoque cum Luna, Venus uerò uicissim. Saturnus autem atque Mars ideò sunt aduersi, quoniam à Sole Lunaque dissonant, Saturnus à Sole magis. Mars autem magis à Luna dissidet. Iupiter uerò prae caeteris almus, quoniam si Solis Lunaeque lumina perfecte conslentur, ex utrisque Iupiter coalescit. Neque uerò praetermittendum est, quod Planetae quando Solis aut Lunae faciem quasi quadam salutatione reuisunt, uim subitò nouam adipiscantur, quàm Arabes almugeam nominauere, quando scilicet, uel sequentes Solem, ab ipso tanto spatio distant, quantò sua domus à domo Solis remota est, uel praecedentes Lunam, eodem interuallo Lunae propinquant, quo domicilium su um est domicilio Lunae propinquum. Sic ergo Saturnus salutabit Solem, quotiens occidentalis, id est, post Solem exortus in signo sexto à Solis signo fuerit. Iupiter uerò reuiset, cum in quinto, Mars in quarto, Venus in tertio, Mercurius in secundo: similiter sa lutabunt Lunam, quando orientales à Luna, id est, ante illam orti eisdem illam interuallis aspicient. Hinc iterum apparent consonantia quidem louis Venerisque cum Sole atque cum Luna, dissonantia uerò Saturni Martisque ab utrisque. Nempe lupiter apud Leo nem Solis sedem, sedem suam Sagittarium in trigono collocauit aspectu profecto. Venus Libram iterum ad Leonem in exagono aspectu quoque propitio. Mars Scorpionem in quarto uidelicet spatio dissonante. Saturnus & in sexto non consono, & in septimo prorsus opposito. Opponit enim & Leoni Aquarium, & Cancro pariter Capricornum. Similiter Venus ad Cancrum disponit Taurum in exagono, id est, sextili. Iupiter Pisces in trigono, id est, in trino. Mars Arietem in quadrato. Saturnus, ut diximus, in sexto pa riter atque septimo. Ideò Iupiter atque Venus fortunati dicuntur, utpote cum Rege coelestium reginaque concordes. Saturnus autem atque Mars infortunati, quoniam sunt inde discordes, sed Saturnus magis infelix, quoniam maximè dissidere uidetur à Sole, imò etiam magis quàm Mars à Luna. Hinc admonemur, animos illos qui cum diuina uolun tate consenserint, felices fore, discordes uerò miseros. Sol statua Dei. Comparatio Solis ad Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
