# Opera omnia 970-3

Ficino, Opera omnia, Cap. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/970-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/970-3

Cap. IX. Aec diuinus Plato noster diligentissime contemplatus, Solem ipsius boni conspicuum filium nominauit. Arbitratus quoque est Solem esse perspicuam Destatuam in hoc templo mundano, ab ipso Deo positam, intuentibus ubique praeAcaeteris admirandam. Hunc ueteres, ut Plotinus ait, & Plato uenerabantur, ut Deum. In Sole prisci Gentium Theologi omnia Gentilium numina collocarunt. Quod quidem lamblichus & Iulianus, Macrobiusque testantur. Denique quisquis non uidet So lem in mundo, imaginem esse uicariumque Dei, is profectò neque noctem considerauit unquam, neque Solem suspexit exorientem, neque cogitauit quantum excedat sensum. Quàm subitò uiua redeat, quae procul ipso mortua putabantur. Neque munera Solis animaduertit, quibus solus ipse facit, quod stellae cunctae conficere nequeunt. Solem igitur uel Phoebum, Musarum, id est, intelligentię ducem, unà cum Platonicis atque Dio nysio imaginem Dei conspicuam esse conclude. Esse quoque Phoebem, id est, Lunam imaginem Phoebi ferme quemadmodum ille Dei. Et ut inquit Hipparchus, hanc esse Solis speculum, uidelicet, incidens sibi à Solelumen, ad nostra deflectens, in praesentia disputare non expedit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
