# Opera omnia 971-2

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/971-2

Cap. X. Vaeritur inter haec, quid potissimum primo Deus creauit? Respondent Moses, lucem. Meritò enim ab ipsa diuina luce plusquam intelligibili statim emanat lux omnium simillima Deo. Lux quidem intelligibilis in mundo supra Pnos incorporeo, id est, purissimus intellectus. Lux autem sensibilis in mundo corporeo, id est, lux ipsa solaris. Sed hae fortè primo quidem sui gradu tanquam die primo, id ipsum simpliciter habet, ut luceat intus, illuminetque foris. Secundo uero, ut uirtute calefactoria tum ipsa polleat, tum caetera uegetet. Tertio rursum, ut efficacia sua iussuque Dei seipsam propaget in molem. Quarto denque, naturae ordinisque gradu quasi die quarto, ut molem suam ita sortiatur in orbem, quemadmodum diuinae intelligentiae lux unde manauit, reflectitur in seipsam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
