# Opera omnia 972-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/972-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/972-2

Cap. XI. CISolem excogitemus in prima illa naturae suae proprietate, quàm primo creationis suae momento sortitus est, tanquam numeratus in consortio planetarum cognoscemus naturalem primamque lucem eius non fuisse tantam primo, quanta mox euasit. Non enim tantum stellas caeteras magnitudine superat quantum lumine. Nam magnitudinem quidem louis minus, quàm duplo, lucem uerò fortè centuplo superat. Horum quanitates certè comparatione terrae censentur. Quotiens uerò Sol terram contineat, diximus ab initio. Iuppiter profecto quinquies atque nonagies terram adaequare putatur. Aliud igitur & aliunde prorsus eluxit lumen hoc immensum, naturali Solis luci desuper additum. Omnia sanè coelestia proprium lumen nascentia secum attulerunt, sed uel exiguum, uel nobis occultum, siue raritate quadam & candore, siue alia de causa lateat. Simile quoddam lumen pauloque pro magnitudine sua majus ab initio Sol secum attulisse uidetur. Verùm praetet proprium illud natiuumque lumen, ut ita loquar, obscurum, statim aliud hoc oculis patentissimum lumen diuinitus est adhibitum, tanquam expressior quaedam intelligentiae diuinae & largissimae bonitatis imago. Deus, ut Theologi nostri tradunt, geminum mentibus deditlumen. Primum quidem naturaliter his accensum. Secundum uerò, iam quasi pro meritis necnon gratis insuper additum, largitate mirabili beatas efficiens. Cum igitur stellae mentium sint imagines, consentaneum est, has duo similiter lumina suscepisse. Quemadmodum uerò Deus lumen hoc ingens in Sole lumini Solis primo mirabiliter addidit, ita Sol sta tim uicarius in hoc officio Dei hoc additum sibi lumen natiuis stellarum luminibus addit. Imò uerò sicut solemus lumen quod apparet in Luna, non ipsius Lunae, sed Solis lu cem dicere, per Lunam ad nos usque demissam, ita secretissima Platonicorum ratione dicemus, splendorem tantum in Sole patentem, non ex ipso quidem, sed ex Deo per ipsum ad cuncta ptocedere, tanquam non globi illius, sed Dei ipsius lumen, ita iam oculis manifestum. Deus profectò dum solarem globum exiguam coeli particulam tanto splendore compleuit, ut ex uno fulgor exuberaret in omnia, absque dubio declarauit, & corpusculum Solis tam incomparabile munus non ex se, sed desuper accepisse, & ex uno Deo Solis Sole cuncta prorsus bona per omnia propagari. Quem admodum uerò lumen hoc in Sole sensibile, sensibilia omnia sensusque collustrat, & uegetat, & format, & ad superiora conuertit, ita intelligibile quoddam in ipsa Solis anima lu men, intimos animorum oculos illuminat, & accendit, & reuocat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
