Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 973
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc Solem apud Theologos ueteres Apollinem arbitror nominatum, &harmoniae omnis authorem, ducemque Musarum, quoniam animos non tàm manifestis, quam occultis influxibus radiorum à confusa quadam turba resoluat, &harmonicè moderetur, atque ad intelligentiam postre mo perducat. Neque uerò putandum est, lumen hoc amplissimum efficacissimumque, &inter mundana datum prae caeteris optimum donumque perfectum, originem primam ab exiguo Solis corpore ducere, sed ab ipso bono tanquam patre luminum, in quo quicquid est luminis, certè plus quam intelligibile est, omnem prorsus excedens intelligentiam. Sed inde in diuinum siue angelicum intellectum mox descendens, intelligibile iam euadit. Deinceps in animae mundanę mentem ueniens, intellectuale mox, &insuper ima ginabile iam efficitur, subinde in coelum transiens, sensuale fit simul atque sensibile. Denique ad inferiora demissum iam quasi diuiditur, &alicubi quidem sensuale fit, id est, in oculis animantium. Alicubi uerò sensibile, id est, obiectis. In paucis autem seruat utrunque, &his quidem nocte uidentibus. Sed reuertamur ad prima. Tria Platonici principia po nunt. Ipsum bonum, diuinum intellectum, mundi animam. Lumen unicum prae caeteris palam haec omnia refert. Ipsum quidem bonum praefert, quoniam dum cuncta mira biliter antecellit, interim per omnia se diffundit, &ad sublimia reuocat, excellentia interim sua mirabiliter &puritate seruata. Intellectum uerò diuinum, quoniam declarat omnia, &distinguit, &ornat. Animam quoque mundanam, quoniam almo calore generat omnia, fouet, &uegetat, atque mouet. Rursus, quemadmodum ex tribus super coelum mundi principijs in coelum descendit, atque sub coelum, refertque ubique parentes. Ita in coelo qui dem per Solem repraesentat ipsum bonum, intellectum uero diuinum, id est, plenitudinem Idearum, per firmamentum stellarum plenum. Animam denique mundi quasi mobilem, per Lunam luce mutabilem. Similiter &sub coelo primum quidem per ignem, secundum uerò peraërem, tertium postremò per aquam. Denique quemadmodum stellę quidem superiores immutabiliter illuminantur à Sole, Luna uerò mutabiliter inde lumen accipit, sic &angeli à Deo immobiliter, animae uero mobiliter illustrantur. Similitudo Solis ad trinitatem diuinam, &nouam ordines angelorum. Item de nouem numinibus in Sole, &nouem Musis circa Solem.