# Opera omnia 974-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/974-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/974-2

Cap. XIII. Solem non esse adorandum tanquam rerum omnium authorem. COcrates in castris saepe sub diuo Solem suspiciens orientem stetit attonitus in eisdem Juestigijs, immotis membris inconniuentibus oculis statuę more, quousque Solem sa lutaret iterum resurgentem. His ergo Platonici similibusque signis adducti, Socratem forte dicent Phoebeo quodam daemone statim ab ipsa pueritia ductum, Phoebum ipsum ueoerari summopere consueuisse, eademque ratione sapientissimum Graecorum omnium Apollinis oraculo iudicatum. Ego uerò quid de Socratis daemone seu genio, siue angelo affirmandum maximè uideatur, in praesentia praetermittam. Id certe ausim affirmare, Socratem in eo mentis excussu non Solem quidem hunc admiratum fuisse, sed alterum. Cum enim admirationem sola nouitas afferre soleat, quid tantum stupeat hunc admirabundus Socrates, quem & quotidie uidet, cuius & motus omnes uiresque iamdiu Mathematica simul & Physica ratione comprehenderat. Quem, teste Platone, non Deum primum, sed Dei filium appellauit. Non filium, inquam, Dei primum, sed secundum iamque uisibilem. Primum namque Dei filium non Solem hunc oculis manifestum, sed alterum hoc longè superiorem intellectum, scilicet primum, solo contemplabilem lem intellectu. Socrates igitur Sole coelesti nonnunquam admonitus, Solemque inde su per coelestem auguratus, & illius maiestatem contemplabatur attentior, & patris illius incomprehensibilem bonitatem admirabatur attonitus. Hunc lacobus Apostolus patrem luminum appellauit, luminum, inquam, plusquam coelestium. Apud quem non sit transmutatio, atque uicissitudinis obumbratio. Nam & supercoelestia illa facta putat naturaliter mutabilia, & coelestia multa quoquo modo obumbrari non dubitant, subcoelestia uerò quotidie.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
