Latin
Cap. XIII
Ficino, Opera omnia 975
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem omne datum optimum scilicet menti naturaliter insitum, &omne donum perfectum, uidelicet post naturales dotes adhibitum, non à Sole hoc stellisque mundanis, sed altius ab ipso patre luminum descendere, censet. Nam intelligentiae uiribus quasi gradibus quibusdam non quidem coelitus, sed desuper acceptis freti, super coelos ascendimus, ubique multa coelis proestantiora cognoscimus, &amamus &colimus, ipsumque coeli fabrum ante omnia ueneramur. Neque tamen possemus intelligentia incorporeum aliquid coeloque melius intelligere, uel amare, si coelitus tantum intelligentiam haberemus. Iam uerò ne quis Solem, Lunam, stellas, nimium admiratus &adoraret, &tanquam intellectualium munerum authores, &patres ueneraretur, prudenter admonuit, Solem hunc non esse uniuersi principium. Missas in praesen tia faciam rationes, quibus in Theologia nostra principium uniuersi nec corpus esse, nec animam, nec intellectum, sed aliquid admodum excelsius affirmamus, à quo quidem Sol coelestis longissimè distat, ut umbra quaedam illius esse iudicetur potius quam imago. Rationes autem quas lacobus hic attingit, breuiter in praesentia perstringam. Cùm status tanquam principium &rector finisque motionis, sit omni motu perfectior, certè Deus ipse principium &rector omnium, mobilis esse non potest. Sol autem est assiduè mobilis. Praeterea principij uirtus tanquam immensa fortiter attingit omnia, nec usquam cohiberi potest. Solis autem uirtus per radios agens praepeditis passim radijs impeditur, defectum patitur obiecta Luna, saepe nubibus coërcetur, terrena densitate repellitur, distantia loci debilitatur. Sol ipse quinetiam minima quaedam est particula mundi, angusta quadam sede tenetur, trahitur à sphaera, rursumque retrahitur. Contraque sphaerae propriae impetum à sphaera semper superiore reuoluitur, contrarijsque signis impeditur &stellis, &aspectu, (ut ita loquar) malorum nonnunquam debilitatur. Denique principium uniuersi omnia ubique &semper, &in omnibus operatur. Sol autem nec mundi globos ipse facit, nec quaecunquae frigida uel humida sunt, uel densa, simi liaque ipse uirtute propria potest efficere. Neque similes si quae sunt in coelo uirtutes, ullam à Sole ducunt originem. Caeterûm quamuis Sol ab authore mundi longissimè distet, coelestia tamen omnia ad Solem unicum, quoniam rectorem in coelo mensuramque diuinitus redacta uidentur. Vt hinc prorsus admoneremur, omnia quae in coelo sunt, &sub coelo, &super coelum, ad unum cunctorum principium referri similiter. Idque considerantes tandem hoc ipsum ea saltem obseruantia ueneramur, qua coelestia Solem. FINIS. MARSI. Florentini in librum de Lumine Ad magnanimum Petrum Medicem,