# Opera omnia 979.5-7

Ficino, Opera omnia, 979.5 to 979.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/979.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/979.5

Lumen autem seorsum à perspicuo in opacis esse non potest, quamuis forsitan in se penes luminosum esse possit. Si secretum Timaei sensum rectae uaticinamur, ignem ipsum spiritumque coefestem proximum animae mundanae uehiculum, simul cum hac ubique uigere, cognoscimus. Haec enim anima motu quidem uitali calorem edit ubique atque motum, intelligentia lumen, simusque luminis uehiculum ubique diaphanum. Neque tamen propriè lucere terram licet dicere. Siquidem neque perspicuum huic miscetur, neque lumen communicatur quamuis infusum. Siquis Astrologorum regula fretus consideret, quantam uim habeant innumerabiles ubique radij machinae coelestis immensae ad penetrandam terram mundi punctum, hinc saltem cognoscet, per hanc quoque passim diffundi coeleste lumen atque diaphanum illic lumini necessarium. Quamuis oculis quamplurimis haec in terra patere non possint. Patent uerò forte quibusdam illic degentibus animalibus. Aiunt enim Platonici, sicut se habet frigus ad calorem, nigredoque ad albedinem, sic habere tenebras se ad lumen, ut te nebrae non sit priuatio pura luminis, sed lux minima uel opacissima. Nigredo minus opacum lumen. Perspicuum, quasi quaedam paulò clarioris luminis inchoatio. Color quaedam luminis terminatio. Quod quidem unà cum colore quodam quodammodo sit ubique. Tam enim potente tùm animae, tùm coelestium lumine fieri, ut puris tenebris lo cus nusquam pateat. Siquidem & calorem ad amplitudinem luce debiliorem esse ubique sub terram, effectus multi testantur. Pythagorici forsan hinc adducti, nescio quam in centro mundi turrim louis aedificauerunt. Vestale certè, (ut alibi diximus) ignem illic accen derunt. Ausi quoque sunt propterea terram stellam quandam cognominare. Vnà cum his Theologi ueteres atque Plato, quod & effectus ipsi confirmant, flumina quędam ignea per terrae meatus deriuauere, igneosque illic daemones inuenerunt. Qqq 2 Aliud cap. X. Aliud lumen est, aliud calor, atque lumen antecedit calorem. Vod aliud fulgor sit, aliud calor, perspicuum est. Nam fulgent siue nitent, quae non calent, ac etiam frigida multa. Calida sunt etiam multa, quae fusca.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
