Latin
98.1 to 98.4
Ficino, Opera omnia 98.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Icut in summa dispersione est imbecillitas infinita, sic in unitate summa infinita potestas. Actus natura sua terminum non includit. Nam subijci termino, passio est, quae actui est opposita. Actus ergo non patitur terminum, nisi quantum subbiecto cuidam, ubi aliquid passiuae potentiae est, innititur. Actus uerò diuinus in scipso subsistit. Virtus ipsa efficax, quatenus uirtus est, certum graduum numerum non includit. Quid enim prohibet in alio numero sicut in alio, uirtutem ipsam ut, uirtus est, &cogitari &esse? Quapropter non aliunde graduum accipit terminum, quàm uel à passiua potentia cui miscetur, uel à causa terminante. Diuina uerò uirtus pura est atque summa. Esse ipsum prout absolutò consideratur, est immensum, quia &infinitis rebus &innumerabilibus modis communicari potest &cogitari. Igitur si alicuius esse sit finitum, oportet illud esse finiri, uel per ipsius causam, uel per subiectum. Neutrum contingit Deo. In ipso autem infinito esse ita est infinita uirtus, sicut in esse finito, finita. In ipso puro nihilo nullus essendi est habitus, siue uerus, siue imaginarius. Quis enim sub essendi ratio ne definiat nihilum? Ergo in ipso esse puro nihil est, uel priuationis essendi, uel potentię ad non essendum, aut uera aut imaginaria ratione. Igitur neque potest, uel cogi, uel congitari non esse, quod ad eius spectat aeternitatem, neque potest deesse illi uirtutis gradus ullus, qui mente queat effingi. Alioquin mens, quae Dei effectus est, ultra Deum sese posset extendere, quę quolibet finito graduum numero ualet semper ampliorem aliquem cogitare. Imò etiam frustrà ad infinitam progressionem esset mens ordinata, nisi inueni retur terminus aliquis infinitus. Et quia nihil ueri bonique ueritati ipsi deest, &bonitati omnes in ea gradus insunt quodcunque &intelligi tanquam ueri possunt, &appeti tanquam boni. Iales sunt gradus innumerabiles. Omne autem agens tantò est ualidius, quantò remotiorem ab actu potentiam patiendi producit in actum, maiora siquidem uirtute opus est ad aquam calefaciendam quàm ad aërem. Sed illud quod omnino non est, infinitè distat ab actu, nec ullam adesse ipsius actum suspiciendum habet potentiam, de quo planius in sequentibus disseremus.