# Opera omnia 98.5-6

Ficino, Opera omnia, 98.5 to 98.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/98.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/98.5

Siue igitur Deus aliquid creat nuper ex nihilo, siue continuè materiam primam corporum, atque essentiam mentium animorumque ex nullo antiquiore subiecto edit & seruat, semper ab actu primo, id est, diuino penden tem, proculdubio immensam possidet agendi uirtutem. Quid plura? Motus ordoque tam aequalis per tot secula huius tam ingentis tamque multiplicis machinae docet infatigabilem esse, ideoque infinitam in gubernatore potentiam. Finita namque potentia, tempore infinito, imò etiam longo quamuis finito, fatigatur & claudicat. Ab infinita igitur potentia Dei, intellectus omnes accipiunt ut semper firmiterque intelligant, animae ut sine fine discurrere ualeant, materia ut interminatam habeat potentiam capiendi. Motus tempusque ut absque termino fluere possint, generatio quoque rerum (sicut placet Physicis) ut alterna & innumerabili successione queant continuari. Actionem enim motionemque infinitam ab infinita putant uirtute originem ducere, & quaecunque uel potentia, uel quomodocunque aliter quodammodo infinita dicuntur esse, per summam actuque existentem infinitam talia esse atque iudicari. Hinc diuina natura ab Orpheo ἀτελής τε τελουτὴ, id est, infinitus finis cognominatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
