# Opera omnia 98

Ficino, Opera omnia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/98

Atque ut tradit loannis Apostoli Theologia, Theologorum omnium di uinissimi, (quem Platonicus Amelius libenter amplectitur) Vnitatem uocat principium, Veritatem principij rationem, Bonitatem denique, principij rationalis amorem. Atque hęc ipsa substantia, scilicet unitas, uera bona, seu ueritas una bona, siue bonitas una uera, sit unus bonus uerusque Deus. Sed quia unitas est, ideò sit ueritas, quia unitas uera, ideò bonitas. In unitate implicat cuncta, explicat in ueritate, effundit per bonitatem. Cuncta uerò postquam inde fluerunt, refluunt per bonitatem, reformantur per ueritatem, resti. tuuntur in unum per unitatem. Dei uirtus est infinita.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
