Latin
Cap. VIII
Ficino, Opera omnia 980
Unproofread scanNot analysed yet
Calor ignis penetrat sępe qua non transit splendor, propagatur &splendor longius citiusque multon quàm calor. Quod sit calor à lumine, inueniet quisquis cogitabit; etiam in spiritibus intelligentiae claritatem origine quadam antecedere uoluntatis affectum, &in mundi machina Solis radios sequentia caloris originem esse. In superioribus quidem regnat unio, in sequentibus uerò diuersitas. Itaque in hoc apud nos igne, quamuis calor in eodem cor pore sit, in quo &lumen, non tamen est in lumine, sicut neque elementalium quies est in motu. In coelestibus autem est &in lumine calor quasi lumen, &in coeli motu est ipsa coela quies, ut Physicè loquar. Denique super coelum in ipsa intelligentia est uoluntas, quasi ea dem, &in uoluntate gaudium uelut idem. Lumen non fit illuminati qualitas, sed est actus illuminatis. Neque lumina confunduntur.