# Opera omnia 980.1-4

Ficino, Opera omnia, 980.1 to 980.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/980.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/980.1

Cap. XI. Lumen est uinculum uniuersi. Vm uerò lumen causa sit caloris, atque tamen generis sit eiusdem, meritò tanquam in superiori quodam genere constitutum, adeò hunc apud nos etiam antecellit, ut ipsum quidem à luminoso corpore tantum pendeat, sed à subiecto patiente nequaquam. Hic autem utrinque dependeat. Lumen igitur solius illuminantis proprius & naturalis actus existit. Neque corporis illuminati fit qualitas, neque tàm inest, quam ad est illuminato. Ideò neque diaphani naturam permutat, neque hoc perlocum mu tatio mutatur, neque certum per hoc habet spatium. Occurrit enim ultra semper seipsum propagaturum, eodemque momento reflexiones multiplices agit. A speculis in specula. Ab aqua in speculum. Et hinc rursum in parietem. Similiterque deinceps. Neque per reflexiones usquam deserit illud unde reflectitur. Et in quolibet aëris puncto muntiplices format rerum imagines spiritales. Per quas possit oculus rem totam in puncto quolibet contueri. Per haec omnia confirmatur lumen non esse corporeum aliquid uel corporis qualitatem. Sed ut redeamus parumper ad comparationem luminis cum calore, neque paulatim ifluminat, neque hic uel parumper restat, illuminante desuperabeunte. Quod saepe iam diximus. Calor autem utpote qui aëris calefacti sit qualitas, paulatim accedit, at que recedit, & abęunte lumine residet in subiecto. Potestitaque lumen idem de substantia in substantiam pertransire, siquidem non sit subiecti alicuius accidens, aut qualitas, aut passio quaedam, sed separabilis actus agentis. Meritò inter substantiam quasimse sub sistentem & qualitatem, quae ab agente simul & patiente dependet, existit luminosus actus solum agenti suspensus. Quando lumen calefacit aërem, calefactio & a lumine dependet & aëre, atque interlumen caloremque genitum, tenet medium. Cum igitur calor hic subducto lumine maneat, lumen aëre sublato penes Solem existere potest, quia propri um. Proprium enim inseparabile est. Sic interlucem lucido corpori penitus intimam at que calorem iam aëri factum intimum, medium est lumen, partim quidem lucenti intimum, partim etiam extra procedens, ut radialis actus spectaculi directus in speculum, atque radius uisualis ex oculo micans. Hinc patetlumen proprium esse naturae coelestis, neque corporibus ullis communicari nisi quod coelestibus, id est, diaphanis & igneis, ut iam diximus, & in his quidem coelestem conseruare proprietatem. Cuius munere neque diaphano miscetur illuminato, neque lumina luminibus confunduntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
