# Opera omnia 980.5-6

Ficino, Opera omnia, 980.5 to 980.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/980.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/980.5

Eiusmodi namque confusio non ad coelestes actus atque uirtures, id est, ad radios, sed ad elementales pertinet qualitates. Quarum nulls est ad praesentiam luminis necessaria. Saus enim illi est, si terrenam opacitatem non offenderit, coelestibus percipiendis ineptam, quasi lumen ubique sui iuris sit, nec usquam coelestem amittat sublimitatem. Lumina uero luminibus non confundi, hinc apparet, quod si ad tres lucernas deambulaueris, tres umbras ex op posito reddes, uidelicet propter tria lumina inuicem non confusa. Item si trib. his ingen tem tabulam opposueris, in cuius medio unicum sit foramen, tria statim lumina è tribus lucernis in oppositum resultabunt. Quia uidelicet non sunt confusa. Denique in lucernam unam sustularis, suum illam lumen quod comitari uidetur, splendore communi interim diminuto. Mitto nunc Dionysiacum illud, tres in uno splendore radios, diuinam nobis trinitatem repraesentare. Mirabiles in radijs esse uires, sed occultas Astronomi con probant, atque Magi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
