# Opera omnia 981-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/981-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/981-2

Cap. XII. Vodammodo etiam lumen imitatur Deum. Nullus enim oculus quantumlibet acer, lumen ipsum in se purum solumque cernit, utpote quod incorporeum est omni no proportionemque oculorum superat, ut diuinum. Vident uerò lumen oculi duntaxat in corpore illuminato, uel luminoso, & hoc quidem paulo densiore, uidelicet oculis lumen contemperante. Forte uerò illuminatum potius, quam lumen cernunt. Debilissimi quidem oculi, neque hoc etiam sustinent. Validiores hoc intuentur, sed non circa Solem. Vegetissimi circa Solem quidem, sed in Sole nequaquam. Similiter ad Deum intellectus uarios se habere cognosces. Cognosce precor Solem uno quodam nutu posse simul omnia facere, uel remotissima quaeque, lumine uidelicet & calore. Deumque similiter facillimè cuncta, intelligentia simul & uoluntate. Cogita rursus, Deum tria rerum genera procreare. Angelos penitus incorporeos, item formas omnino corporeas, medias uero animas, incorporeas quidem substantia, sed affectu motuque quasi corporeas. Similiter Solem aspice, calore semper corporea generare, item lumine spiritales corporum imagines per aërem resultantes. Medios uero colores. Septem praecipui sunt effectus, tùm Solis circa corpora, tùm diuini luminis circa mentes & animas. Nam penetrat, illustrat, accendit, excitat, amplificat, eleuat, format. Memento denique neque So lem, neque aliud quicquam absque lumine Solis uideri posse, siquidem omne lumen a Sole dependet. Similiter ad diuinam lucem, ueritatem primam, uerorum omnium plenitudi nem, intellectus omnes se prorsus habere. Sed de his Theologia latissimè. Quibus adde, quid sit lumen, nullus absolutè definit. sed quid non sit, semper argumentamur. Non color, non diaphanum, non imago coelestium, quae quidem simpliciter sit imago. Non enim imaginis est ultra imagines imaginariamque cognitionem, etiam substantias agere. Negationibus igitur comparationibusque quibusdam duntaxat lumen cognoscimus, si cut Deum. Iuuat uerò parumper comparationes eiusmodi prosequi. Attu interim da uer bis ueniam lucis amice. Diuina lux per nouem angelorum ordines distribuitur. Quem numerum in mentibus Platonici etiam receperunt. Ad similes uerò gradus animę quoque beatae recipiunt. Similiter Solis lumen per nouem gradus praecipuè distribuitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
