# Opera omnia 982-2

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/982-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/982-2

Cap. XIII. CVod lumen spiritale quoddam sit, potius quàm corporale, ex eo constat, ut alibi diximus, quia passim sine tempore propagatur, sine offensione implet perspicua corpora sine sui inquinamento se sordidis circumfundit. Praeterea corporibus his facilius se largitur, quae longius à corpulenta mole discedunt. Vnde purissima corpora coeli & ignis, qui coelestis est, ut Platonici putant, in se lucent, aër & aqua ab illis. Interea terrae neque ex se manifectè nitent, neque ex illis. In superficie terrae lumen mixtionibus diuer sis elementorum quatuor maxime terrenis infusum, diuersorum colorum induit formas, qua corpuscula, quorum quasi quaedam animulae sunt scintiliae luminis illis infusae. Quas si ab illis mixtionibus segregaueris, atque seruaueris, uidebis fortè quales sint rationales animae à corporibus separatae. Sunt enim lumina, quaedam olim in corporibus confusiora, sed iam in naturam propriam restituta, ideoque clarissima. Sic enim corpus ab anima diuersissimum illi quasi eclypsim obducit, sicut Luna coniuncta Soli, imo uerò sicut mixtio terrena à coelo lumen reddit opacum, facitque colorem ex lumine, sic corpus circa animam reddit ex intelligentia sensum. Quemadmodum radius calorem quidem permiscet aëri, lucem uerò retinet non permixtam. Sic anima corpori uitam communicat, intelligentiam uerò nequaquam, instar lucis sine compressione sui se colligit in angustum, sine distractione rursus explicatur in amplum. Nec aucto corpore crescit ipsa, neque diminuto decrescit. Lumen ab amplo dependens se colligit per formam transuersisque radijs prosilit in oppositum, figuram pristinam, mox amplitudinem quoque paulatim subinde recipiens ad eandem denique rediturum. Similiter anima ab ampla diuinitate in angustum corpus affectumque apud nos redacta, potest hinc etiam incolumis emigra te, pristinam quandoque formam, & amplitudinem receptura. Qualis etiam descensus ascensusque sit angelorum, radij quoque declarant prosilientes huc resilientesque momento, & prosiliendo Solem minimè deserentes. Lumen in Deo, in angelo, in ratione, in spiritu, in corpore. . XIIII. Erùm ut redeamus illuc unde digressi sumus, coelum quamuis in se, non tamen ex se, sed ex superiorum claritate & gaudio refulget, & gestit, ceum oculus ex spiri tus claritate animique laetitia. Spiritus autem laetatur maximè claritate sua Solisque. Animus claritate spiritus atque mentis. Videtur autem lumen hoc esse mens refulgens per corpus respicuum quasi uitrum, & inde iam facta uisibilis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
