# Opera omnia 982

Ficino, Opera omnia, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/982
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/982

Primus quidem gradus luminis est in Sole, secundus luminis in firmamento candidi ob ra ritatem quoque nobis occulti, tertius conspicuae lucis in stellis, sed haec tibi trina sunt can dida, rudea, mixta, sunt igitur huc usque gradus quinque. Ad rubeam refertur ignis. Sextus in diaphanis sub Luna simplicibus, septimus in diaphanis sub Luna compositis ceu uitris atque christallis lumen minime conseruantibus, octauus in diaphanis compositis conseruantibus, quales sunt oculi multi, & noctilucae, carbunculique. Quibus inest pinguis quaedam cum perspicuitate tenacitas, luminis conseruatrix. Nonus desinit in colores imaginesque colorum. Praeterea si colores sunt quasi lumina quędam, totidem ipsi quoque gradus habent. Extremi quidem sunt albus atque niger, horum medius aeque distans uiridis De quo satis in libro de uita secundo. Inter album atque uiridem croceus est albo similior, rubeus clarus propè uiridem, zaphirinus uerò medius. Tres similibus quoque gradibus inter uiridem sunt, & nigrum ex antecedentibus trina proportione commixti. Cum uerò scientiae luminibus luminosisque coloribus comparari possint, meritò sunt & nouem, quasi musae sub Apolline nouem. Scientia quidem uel de rebus agit penitus sepa ratis, uel omnino corporeis aut medijs, illa quidem diuina, ista naturalis, haec Mathema tica. Harum quaelibet secatur in tria. Diuina enim uel contemplatur Deum, uel substantias omnino diuinas, ut angelos, uel intellectuales animas, natura quidem diuinas, sed quodammodo etiam uergentes ad corpora, sed interim separabiles. Huc usque diuina sci entia contemplatur. Naturalis autem tria quoque considerat. Vel elementalia corpora, uel coelestia, uel animas his coniunctas. Mathematica quoque triplex. Aut enim solam quantitatem tractat siue numeralem, siue continuam, ut Arithmetica Geometriaque. Aut quantitatem eiusmodi cum ratione motus, ut Astrologus. Aut etiam cum ratione sensus, siue uisus, siue auditus, ut perspectiua uel Musicus. Nouem igitur communia scien tiarum lumina sunt. Sed longius iam digressi uidemur. Lumen est quasi spiritale quoddam. Et spiritus sunt lumina quaedam. Similitudo luminis ad animam atque angelos.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
