# Opera omnia 984.6-7

Ficino, Opera omnia, 984.6 to 984.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/984.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/984.6

Interim uerò dum ipsum non solum fit à Sole, sed etiam conseruatur, neque inde discedit, nos admonet, non solum à Deo fieri, sed seruari, atque ab illo minimè discedendum. Siquidem illud ubi longius distare iam uidetur à Sole, ubi uehementius reflectitur ergo Solem. Et si forte uidebor alicui curiosior, dicam tamen quod mihi nunc de iustitia uenit in men tem, amore lucis & iustitiae raptus. Quis enim modus adsit amori? Nempe uidetur mihilumen saepe nos ad iustitiam cohortari, ab iustitia deterrere, ubi quàm potens ipsa iustitia sit, quàm impotens iniustitia manifestè declarat. Radius enim, qui tanquam iustus incidit rectus, aequales utrunque reddens angulos, potenter agit, & penetrat. Et ubi ex aëre transit in aquam, non frangitur per obliquum. Atque ubi tangit solidum, quasi fortis reflectitur in seipsum. Contra uerò radius, qui tanquam iniustus decidit ex obliquo, an gulos utrinque faciens inaequales, tanquam debilis uix efficit quicquam, subitò frangitur in obliquum, nec in se redit unquam, sed residit in aduersum. Quantum uerò lumini tanquam diuino, constantia, aequalitas, puritas ubique sit grata, declarat ipsum in corporibus specularibus. In quibus & ex quibus ob hac tria mirum in modum multiplicatur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
