# Opera omnia 984

Ficino, Opera omnia, Cap. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/984
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/984

Hunc Stoici intellectualem ignem per omnia discurrentem cogitauere. Hunc & Plato, qualem in Timęo probauimus, & Plotino. Hunc Theologi ueteres, teste Marone, diuinum aetherem uiuentibus haustum, dixerunt, ire per omnes terrasque tractusque maris coelumque profundum. Igneus est ollis uigor & coelestissorigo. Fortè igitur ignis cum uidetur extingui, in occultum resoluitur ignem, lumenque huius in lumen illius occultum. Animae & si nominantur lumina, tamen in unum quasi commune lumen re

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
